CAP.
VI.
Si
ex desidia vel malitia delegati Papae quis perseverat in peccato, ordinarius
loci potest supplere, non obstante, quod causa fuerit delegato commissa. Hoc dicit et est casus notabilis et singularis.
Coelestinus III.
Significavit
nobis tua fraternitas, quod quidam de parochianis tuis, quum pro illicita
consanguinitatis et affinitatis copula excommunicatione notantur, ad iudices
remotiores ab apostolica sede literas impetrant commissionis. Per quas, quum ab excommunicatione
fuerint absoluti, quia dicti delegati ad locum, ubi testes consanguinitatis
vel affinitatis produci
valeant, non accedunt, nec aliquos pro eorum receptione transmittunt, in
praenominata nefariae coniunctionis copula remanent, et causa debitum non
sortitur effectum. †Unde postulasti a nobis,
quid sit tibi in tali articulo faciendum. Quum itaque pro
malitia vel desidia iudicis delegati non debeat quis ad remanendum in copula
coniunctionis iniquae suffragium invenire, tale damus tuae fraternitati in hac
consultatione responsum, quod, quotiens ea, quae praediximus, in tua
dioecesi evenire contigerit, licite potes taliter absolutos in pristinam
excommunicationis sententiam revocare, ipsosque tam diu eadem sententia tenere
ligatos, donec causa in receptione testium et in aliis legitimum incipiat
habere progressum, vel aliud exinde suscipias ab apostolica sede mandatum. [Ceterum etc. cf. c. 6. de test.
cog. II. 21.]
|