CAP.
VIII.
Ab uno episcopo
excommunicatus ab aliis est vitandus. Et archiepiscopus per querelam aditus,
non absolvet, nisi primo remittat.
Idem Rothomagensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Ad
reprimendam malitiam perversorum poenae certae sunt in canonibus constitutae,
quas, sicut latas a vobis interdum in subditos vultis inviolabiliter observari,
ita latas ab aliis debetis inviolabiliter observare. Ideoque per apostolica
scripta mandamus, quatenus sententias, quas venerabilis frater noster
Lexoniensis episcopus duxerit in subditos suos canonice promulgandas, et vos
ipsi servetis, et eas a vestris subditis faciatis inviolabiliter
observari. §. 1. Tu vero, frater archiepiscope, quum excommunicationis sententia
per appellationis non suspendatur obiectum, si quis excommunicatus ab episcopo
de iniusta tibi fuerit excommunicatione conquestus, ad ipsum, ei quasi
coepiscopo deferens, absolvendum secundum ecclesiae formam remittas. Qui si forte
noluerit ipsum absolvere, tu recepta cautione iuratoria absolutionis munus ei
poteris exhibere, ita tamen, quod, nisi legitime tibi constiterit, eum contra
iustitiam excommunicatum fuisse, ex debito sibi iuramenti praecipias, ut super
eo, de quo fuerit excommunicatione notatus, eidem episcopo satisfaciat
competenter. Quod si facere forte contempserit, eum in
excommunicationis sententiam appellatione remota reducere non omittas. [Dat. etc. Kal. Iun.
1198.]
|