CAP. IX.
De causis subditorum
archiepiscoporum et episcoporum suorum patriarcha non cognoscit, nisi per
appellationem legitimam, aut vigore consuetudinis seu privilegii.
Idem
Turonensi Archiepiscopo.
Duo
simul †consultationem scilicet et querimoniam, unica tuae fraternitatis
petitio continebat, per quam a venerabili fratre nostro Hierosolymitano
patriarcha conquerebaris, clericos tuos tecum iniuste gravari, qui eos, spreto
tuo iudicio, coram quo parati sunt de se querimoniam deponentibus iustitiam
exhibere, licet ad eum per appellationem causa minime deferatur, coram se
respondere compellit, et utrum ad id possint de iure compelli, per nostras
postulabas literas edoceri. Volentes igitur tibi super gravaminibus providere
praedictis, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum sit in
canonibus diffinitum, primates vel patriarchas nihil iuris prae ceteris habere,
nisi quantum sacri canones concedunt, vel prisca illis consuetudo contulit ab
antiquo, ita, ut secundum Nicaenas regulas sua privilegia serventur ecclesiis,
praeterquam si apostolica sedes aliquam ecclesiam vel rectorem ipsius quolibet
speciali privilegio decreverit honorare, de fratrum nostrorum consilio
respondemus, quod, quamdiu
clerici tui coram te voluerint stare iuri, compelli non debent iudicium eiusdem
patriarchae subire, nisi causa forsitan per appellationem ad eius
audientiam perferatur, aut, quod non credimus, ei aliquid super hoc a sede apostolica sit indultum. [Dat. Lat. Non. Ian. 1199.]
|