CAP.
XI.
Archiepiscopus
causam ad se per appellationem delatam subditis suffraganei committere potest,
non tamen ad ipsam suscipiendam compellere potest. H. d. usque ad §. Praeterea.
– §. 1. Mortuo delegato Papae, qui excommunicavit reum, vel actorem in
possessionem induxit, si eius successor in delegatione succedit, absolvere et
restituere possessionem poterit, alias solus Papa restituet et absolvet,
praeterquam in mortis articulo; ne tamen currat annalis praescriptio, reus
coram ordinario, vel publicis personis de stando iuri cautionem praestabit. Hoc
dicit.
Idem
Episcopo Heliensi.
Pastoralis
officii (Et infra: cf. c.
28. de off. iud. del. I. 29.) Ex parte tua fuit insuper quaesitum,
utrum, si aliqua causa fuerit ad archiepiscopum per appellationem delata,
possit eandem iure ordinariae potestatis suffraganei sui subdito delegare, vel
animadvertere in eundem, si causam renuerit suscipere delegatam? Ad quod utique
respondemus, quod archiepiscopus ipsum ad suscipiendam delegationem huiusmodi
compellere nequit invitum, quum in eum, exceptis quibusdam articulis, nullam
habeat potestatem, licet episcopus suus eidem sit metropolitana lege subiectus.
[Praeterea etc. cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.] §.
1. Edoceri Praeterea postulasti, an alicui liceat sine speciali mandato
apostolicae sedis, delegato, qui reum propter contumaciam manifestam
excommunicationis vinculo innodavit, vel petitorem causa rei servandae in
possessionem petitorum induxit, rebus humanis exempto, eidem volenti iuri
parere absolutionis beneficium impertiri, et possessionem restituere infra
annum, sufficienti recepta primitus cautione? Ad quod utique dicimus,
quod, quum delegatus, quantum ad illud sit maior ordinario, sine mandato summi
Pontificis excommunicatus ab huiusmodi delegato non potest per alium,
praeterquam in mortis articulo, absolutionis gratiam obtinere, nisi forsan
delegatus talis exstiterit, cui alius succedat in onere et honore. Nec per
alium, quam per summum Pontificem recuperare poterit possessionem amissam.
Verumtamen, ne alius post annum verus efficiatur possessor, coram ordinario,
vel si eius copiam habere nequiverit, coram publicis et honestis personis, ut
quasi praescriptionem interrumpat annalem, offere ac praestare, quod iuri
parebit, poterit cautionem, ut sic post annum recuperare possessionem per sedem
apostolicam mereatur [Quaesivisti
etc. cf. c. 53. de app. II. 28. Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
|