CAP.
XII.
Papa
per rescriptum, quo mandat ordinario, ut subditos suos corrigat, non facit ex hoc
ipsum delegatum, ideo ab eo poterit appellari ad proximum superiorem, sicut, si
Papa nullum mandatum fecisset. Hoc dicit.
Idem
Archiepiscopo Senonensi.
Licet
in corrigendis excessibus iuxta canonicas sanctiones appellationis sit
diffugium interclusum, et ideo venerabilis frater noster Parisiensis
episcopus a nobis receperit in mandatis, ut tam circa monachos et alios
viros religiosos, quam etiam clericos saeculares suae iurisdictioni subiectos,
qui multa et gravia crimina committere proponunt, quae cedunt non solum in
animarum dispendium, sed etiam in scandalum plurimorum, inquirat et corrigat appellatione
remota quae viderit corrigenda, statuens ad reformationem eorum quod regulare
fuerit et honestum; quia tamen intentionis nostrae nec fuit, nec esse debuit,
iurisdictioni tuae per mandatum huiusmodi derogare: praesentium auctoritate
duximus declarandum, quod, si forsitan in inquisitionibus ab eodem episcopo, non tanquam delegato, sed
tanquam ordinario faciendis, aliquis casus emerserit, in quo licitum sit ad
sedem metropolitanam appellare, praedicti occasione mandati auctoritati tuae,
quo minus ad te tanquam ad metropolitanum appellari valeat, nolumus aliquatenus
derogare. Tu tamen nec impedias per te ipsum, nec per alios facias impediri,
quominus idem episcopus in corrigendis excessibus subditorum officii sui
debitum exsequatur, etsi forsan in casu concesso ad te fuerit appellatum, in
appellationis causa prudenter et iuste procedas. [Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. Ao. X. 1207.]
|