CAP. XIV.
Quum in civitate vel dioecesi sunt populi diversarum
linguarum; episcopus debet providere eis per viros idoneos, qui secundum
varietatem linguarum officia eis celebrent, et sacramenta ministrent. Et si
urgens est necessitas, constituet sibi vicarium pontificem illius linguae; non
tamen propter hoc eadem dioecesis debet habere duos episcopus.
Idem in eodem.
Quoniam in
plerisque partibus infra eandem civitatem atque dioecesim permixti sunt populi
diversarum linguarum, habentes sub una fide varios ritus et mores, districte
praecipimus, ut pontifices huiusmodi civitatum sive dioecesum provideant viros
idoneos, qui secundum diversitates rituum et linguarum divina illis officia
celebrent et ecclesiastica sacramenta ministrent, instruendo eos verbo pariter
et exemplo. Prohibemus autem omnino, ne una eademque civitas sive dioecesis
diversos pontifices habeat, tanquam unum corpus diversa capita, quasi monstrum.
Sed si propter praedictas causas urgens necessitas postulaverit, pontifex loci
catholicum praesulem nationibus illis conformem provida deliberatione
constituat sibi vicarium in praedictis, qui ei per omnia sit obediens et
subiectus. Unde, si quis aliter se ingesserit, excommunicationis se
noverit mucrone percussum, et, si nec sic resipuerit, ab omni ministerio
ecclesiastico deponendum, adhibito, si necesse fuerit, brachio saeculari ad
tantam insolentiam repellendam.
|