CAP.
XV.
Episcopi, qui per se
non possunt, tenentur assumere idoneos, qui suppleant suo loco quoad
praedicationes, visitationes et confessionum auditiones; et ut possint episcopi
reperire tales, praecipit in ecclesiis cathedralibus et collegiatis tales
institui.
Idem
in eodem.
Inter
cetera, quae ad salutem spectant populi Christiani, pabulum verbi Dei permaxime
sibi noscitur esse necessarium, quia, sicut corpus materiali, sic anima
spirituali cibo nutritur, eo, quod non in solo pane vivit homo, sed in omni
verbo, quod procedit de ore Dei. Unde, quum saepe contingat, quod episcopi
propter suas occupationes multiplices, vel invaletudines corporales, aut
hostiles incursus, seu occasiones alias, ne dicamus defectum scientiae, quod in
eis reprobandum est omnino, nec de cetero tolerandum, per se ipsos non
sufficiunt ministrare populo verbum Dei, maxime per amplas dioeceses et
diffusas: generali constitutione sancimus, ut episcopi viros idoneos ad sanctae
praedicationis officium salubriter exsequendum assumant, potentes in opere et
sermone, qui plebes sibi commissas vice ipsorum, quum per se iidem nequiverint,
sollicite visitantes, eas verbo aedificent et exemplo, quibus ipsi, quum
indiguerint, congrue necessaria subministrent, ne pro necessariorum defectu
compellantur desistere ab incepto. Unde praecipimus, tam in cathedralibus quam
in aliis conventualibus ecclesiis viros idoneos ordinari, quos episcopi possint
coadiutores et cooperatores habere, non solum in praedicationis officio, verum
etiam in audiendis confessionibus et poenitentiis iniungendis, ac ceteris, quae
ad salutem pertinent animarum. Si quis autem hoc adimplere neglexerit,
districtae subiaceat ultioni.
|