CAP.
XVIII.
Lex dioecesana et lex iurisdictionis sunt
diversae, unde res iudicata in una non obstat agenti in alia.
Idem
Episcopo Baiocensi et Archidiacono Rothomagensi.
Dilectus filius abbas monasterii Rothomagensis Venetensis dioecesis coram
nobis exposuit, quod tertia pars emendarum, quas homines quinque parochiarum, quae sui conventus sunt usibus deputatae, pro suis excessibus solvere compelluntur,
ad suum spectat monasterium ab antiquo, †et quod inter ipsos homines orta ecclesiastica quaestione citatio ad
eundem, sed examinatio et decisio quaestionis ad venerabilem fratrem nostrum
Venetensem episcopum et ipsum abbatem pertinent in communi. Quumque felicis memoriae
Innocentius Papa praedecessor noster, conquerente ipso abbate, quod praefatus episcopus super hoc inquietabat
eundem, vobis de assensu partium dederit in mandatis, ut, vocatis
partibus et auditis hinc inde
propositis, causam remitteretis ad eum sufficienter instructam, dictus
episcopus processum vestrum
diutius impedivit occasione cuiusdam sententiae, quae super quibusdam ecclesiis quoad legem dioecesanam
promulgata exstitit pro eodem.
Unde praefatus abbas nobis humiliter supplicavit, ut quum citatio, causarum examinatio et decisio,
ac emendae ad legem iurisdictionis pertinere noscantur, non sineremus
sententiae memoratae praetextu negotii processum ulterius impediri. Quum igitur
praedicta de lege iurisdictionis exsistant, discretioni vestrae
mandamus, quatenus huiusmodi sententia non obstante procedatis in negotio ipso
iuxta traditam vobis formam.
|