CAP. XIX.
Per rescriptum, quo Papa mandat
ordinario, ut corrigat clericos suae dioecesis, non datur ei iurisdictio super
exemptos.
Gregorius IX.
Episcopo Suanensi.
Grave gerimus [et indignum], quod quum in
ecclesiam sanctae Mariae de Orbitello, et quasdam alias ecclesias in tua
dioecesi exsistentes, ad monasterium sancti Anastasii de Urbe spectantes,
nullam iurisdictionem habeas ordinariam aut etiam delegatam, occasione
literarum nostrarum, quas super correctione clericorum tibi transmisimus, in
eas interdicti, ac in clericos earundem suspensionis sententias promulgasti,
quanquam abbas eiusdem monasterii eos corrigere sit paratus, †[prout pertinet ad eundem; quia vero eo
minus debemus iniurias ipsius monasterii sustinere, quo specialiter ad nos
spectans, nos post Deum operat praecipuos adiutores, fraternitati tunc per
apostolica scripta firmiter praecipiendo] Mandamus, quatenus, si est
ita, prudenter corrigens per te ipsum quae minus provide attentasti, praedictas
sententias [infra octo dies post
susceptionem praesentium] sine [qualibet] difficultate relaxes [Alioquin dilectis filiis s. Iusti et Albaren. Abbatibus et
archipresbytero S. Ioannis Montis alti Tuscanensis Suanensis est Castrensis
dioecesis nostris damus literis in mandatis ut ipsi ex tunc easdem sententias
auctoritate nostra studeant relaxare].
|