TITULUS
XXXII.
DE
OFFICIO IUDICIS.
CAP.
I.
Ad officium iudicis etiam
delegati spectat providere advocatum parti, quae non potest habere; et poterit
dare domesticum.
Honorius
III. Archiepiscopo sancti Leonardi et Abbati Salernitano.
Ex
literis vestris accepimus, quod, quum causam, quae inter dilectos filios
abbatem et conventum Fossae novae ex parte una, et abbatem et conventum
monasterii Cavensis Salernitanae dioecesis ex altera super quibusdam
possessionibus monasterii sancti Petri de Almaphia vertebatur, †quas bonae memoriae frater Silvester
monachus Fossae novae, quum idem S. Petri monasterium visitasset, eisdem abbati
et conventui Cavensi vendidit in eiusdem monasterii S. Petri praeiudicium et
gravamen, vobis duximus committendam, quia partibus in vestra
praesentia constitutis pars praedicti monasterii S. Petri proposuit,
quod aliquem de civitate Salernitana habere non poterat advocatum,
vestrum super hoc implorando officium, tu, frater archiepiscope, eidem de
magistro R. Capuda, Aquensi thesaurario, clerico tuo, ad exhibendum in causa ipsa patrocinium providisti.
Verum frater Stephanus prior S. Mariae de Dompno Cavensis monachus pro
monasterio suo proposuit, in praeiudicium eiusdem monasterii factum esse eo, quod
dictus R. clericus et domesticus tuus erat. †Nos igitur decisionem negotii nolentes frivolis
exceptionibus impediri, causam ipsam ad vos duximus remittendam; per apostolica
vobis scripta Mandamus, quatenus,
hoc non obstante, eisdem
concedentes advocatum praedictum et,
in negotio ipso, sublato
appellationis obstaculo, sine morae dispendio ratione praevia procedatis iuxta
priorum continentiam literarum et quoniam instrumenta S. Petri monasterii quae
ipsis dictus S. venditionis eiusdem tempore tradidit abbas et conventus
Cavensis malitiose occultare dicuntur,
ipsos ut ea vobis exhibeant monitione praemissa per censuram
ecclesiasticam sicut iustum fuerit, appellatione postposita compellatis.
|