TITULUS
XXXIII.
DE MAIORITATE ET OBEDIENTIA.
CAP. I.
Prius ordinatus, ceteris paribus, prior et maior habendus est.
Gregorius
Augustino Anglorum Episcopo.
Quum certum †[sit, pro omnipotenti Deo laborantibus ineffabilia aeterni regni
praemia reservari, nobis tamen eis necesse est bonorum beneficia tribuere, ut
in spiritualis operis studio ex remuneratione valeant multiplicius insudare. Et
quia nova Anglorum ecclesia ad omnipotentis Dei gratiam eodem Domino largiente
et te laborante perducta est, usum tibi pallii in ea ad sola missarum solennia
agenda concedimus ita, ut per loca singula duodecim episcopos ordines, qui tuae
ditioni subiaceant, quatenus Londoniensis civitatis episcopus semper in posterum a synodo propria debeat
consecrari, atque honoris pallium ab hac sancta et apostolica, cui auctore Deo
inservio, sede percipiat. Ad Eboracam vero
civitatem te volumus episcopum mittere, quem ipse iudicaveris ordinandum, ita,
ut si eadem civitas cum finitimis locis verbum Dei receperit, ipse quoque
duodecim episcopos ordinet, ut metropolitani honore perfruatur, quia ei quoque,
si vita comes fuerit, pallium tribuere Domino favente disponimus; quem tamen
tuae fraternitatis volumus dispositioni subiacere. Post obitum vero tuum ita
episcopis, quos ordinaverit, praesit, ut Londoniensis episcopi nullo modo
ditioni subiaceat.]
Sit vero inter Londoniae et
Eboracae civitatis episcopos in posterum honoris ista distinctio, ut ipse prior et maior habeatur, qui prius
communitatis consilio et concordi fuerit actione ordinatus. [Tua vero etc. Dat. die X. Kal. Iul.,
imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto Ao. XIX. post
consulatum eiusdem domini Ao. XVIII., Ind. IV. 601.]
|