Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS XXXIII.   DE MAIORITATE ET OBEDIENTIA.
      • CAP. VI.   Imperium non praeest sacerdotio, sed subest, et ei obedire tenetur. Vel sic: Episcopus non debet subesse principibus, sed praeesse. H. d. et est multum allegabile.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. VI.

 

Imperium non praeest sacerdotio, sed subest, et ei obedire tenetur. Vel sic: Episcopus non debet subesse principibus, sed praeesse. H. d. et est multum allegabile.

 

Idem illustrissimo Constantinopolitano Imperatori.

 

Solitae benignitatis affecturecepimus literas, quas per dilectum filium archidiaconum Durachii, virum providum et fidelem, imperialis nobis excellentia destinavit, per quas intelleximus, quod literae, quas per dilectum filium I. capellanum nostrum, tunc apostolicae sedis legatum, tibi transmisimus, imperio tuo praesentatae fuerant et perlectae. §. 1. Mirata est autem imperialis sublimitas, sicut per easdem nobis literas destinasti, quod te nisi fuimus in nostris literis aliquantulum increpare, licet non increpandi animo, sed affectu potius commonendi quod scripsimus meminerimus nos scripsisse. Huic autem tuae admirationi non causam, sed occasionem praebuit, sicut ex eisdem coniecimus literis, quod legisti, beatum Petrum Apostolorum principem sic scripsisse: “Subditi estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi, tanquam praecellenti, sive ducibus, tanquam ab eo missis, ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum.” †Volens enim, de quo nos rationabilius admiramur, imperatoria celsitudo per haec et alia, quae induxit, imperium sacerdotio dignitate ac potestate praeferre, ex auctoritate praemissa triplex trahere voluit argumentum, primum ex eo, quod legitur: “subditi estote;” secundum ex eo, quod sequitur: “regi tanquam praecellenti;” tertium ex eo, quod est adiectum subsequenter: “ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum;” per primum subesse sacerdotium, per secundum imperium praeeminere, per tertium imperatorem tam in sacerdotes quam laicos iurisdictionem, immo etiam gladii potestatem accepisse praesumens. Quum enim et boni quidam sint sacerdotes, et quidam eorum malefactores exsistant, is, qui secundum Apostolum gladium portat ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, in malefacientes presbyteros excessus praesumptos potest ultore gladio vindicare, quum inter presbyteros et alios Apostolus non distinguat. §. 2. Verum si et personam loquentis, et eorum, ad quos loquebatur, ac vim locutionis diligentius attendisses, scribentis non expressisses taliter intellectum. Scribebat enim Apostolus subditis suis, et eos ad humilitatis meritum provocabat. Nam si per hoc, quod dixit: “subditi estote,” sacerdotibus voluit imponere iugum subiectionis, et eis praelationis auctoritatem afferre, quibus eos subiectos esse monebat, sequeretur ex hoc, quod etiam servus quilibet in sacerdotes imperium accepisset, quum dicatur: “omni humanae creaturae.” Quod autem sequitur, “regi tanquam praecellenti,” non negamus, quin praecellat imperator in temporalibus illos duntaxat, qui ab eo suscipiunt temporalia. Sed Pontifex in spiritualibus antecellit, quae tanto sunt temporalibus digniora, quanto anima praefertur corpori, licet non simpliciter dictum fuerit: “subditi estote,” sed additum fuerit: “propter Deum,” nec pure sit subscriptum: “regi praecellenti,” sed interpositum forsitan fuit non sine causa, “tanquam.” Quod autem sequitur: “ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum,” intelligendum non est, quod rex vel imperator super omnes et bonos et malos gladii acceperit potestatem, sed in eos solummodo, qui utentes gladio eius sunt iurisdictioni commissi, †iuxta quod Veritas ait: “Omnes, qui acceperint gladium, gladio peribunt.” Non enim potest aut debet quisquam servum alterius iudicare, quum servus domino suo secundum Apostolum stet aut cadat. Ad id etiam induxisti, quod, licet Moyses et Aaron secundum carnem fratres exstiterint, Moyses tamen princeps populi, et Aaron sacerdotii potestate praeerat, et Iesus successor ipsius imperium in sacerdotes accepit. David quoque rex Abiathar pontifici praeeminebat. Ceterum licet Moyses dux populi fuerit, fuit etiam et sacerdos, qui Aaron in sacerdotem unxit, et cui Propheta sacerdotium recognoscens: “Moysesinquit “et Aaron in sacerdotibus eius.” Quod vero de Iesu, id est Iosue, ad commendandam praelationem eius scripsisti, magis secundum spiritum, quam literam debet intelligi, quia secundum Apostolum litera occidit, spiritus autem vivificat, pro eo, quod ipse veri Iesu figuram expressit, qui populum suum in terram promissionis induxit. David etiam quamvis diadema regium obtineret, Abiathar sacerdoti non tam ex dignitate regia, quam auctoritate prophetica imperabat. Verum quicquid olim fuerit in veteri testamento, nunc aliud est in novo, ex quo Christus factus est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, qui se non ut rex, sed ut sacerdos in ara crucis hostiam obtulit Deo Patri, per quam genus redemit humanum, circa illum praecipue, qui successor est Apostoli Petri et vicarius Iesu Christi. §. 3. Potuisses autem praerogativam sacerdotii ex eo potius intelligere, quod dictum est: non a quolibet, sed a Deo; non regi, sed sacerdoti; non de regia stirpe, sed de sacerdotali prosapia descendenti, de sacerdotibus videlicet, qui erant in Anathot: “Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas et dissipes, aedifices et plantes” †Dictum est etiam in divina lege: “Diis non detrahes, et principem populi tui non maledices” quae sacerdotes regibus anteponens istos Deos et alios principes appellavit. §. 4. Praeterea nosse debueras, quod fecit Deus duo magna luminaria in firmamento coeli; luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti; utrumque magnum, sed alterum maius, quia nomine coeli designatur ecclesia, iuxta quod Veritas ait: “Simile est regnum coelorum homini patri familias, qui summo mane conduxit operarios in vineam suam.” Per diem vero spiritualis accipitur, per noctem carnalis secundum propheticum testimonium: “dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.” Ad firmamentum igitur coeli, hoc est universalis ecclesiae, fecit Deus duo magna luminaria, id est, duas magnas instituit dignitates, quae sunt pontificalis auctoritas, et regalis potestas. Sed illa, quae praeest diebus, id est spiritualibus, maior est; quae vero [noctibus, id est] carnalibus, minor, ut, quanta est inter solem et lunam, tanta inter pontifices et reges differentia cognoscatur. Haec autem si prudenter attenderet imperatoria celsitudo, non faceret aut permitteret venerabilem fratrem nostrum Constantinopolitanum patriarcham, magnum quidem et honorabile membrum ecclesiae, iuxta scabellum pedum suorum in sinistra parte sedere, quum alii reges et principes archiepiscopis et episcopis suis, sicut debent, reverenter assurgant, et eis iuxta se venerabilem sedem assignent. †Nam et piissimus Constantinus quantum honoris exhibuerit sacerdotibus, tua sicut credimus, discretio non ignorat. §. 5. Nos autem etsi non increpando scripserimus, potuissemus tamen rationabiliter increpare, †quum B. Paulus Apostolus episcopum instruens ad Timotheum scripisse legatur. Praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.” Non enim os nostrum debet esse ligatum, sed patere debet ad omnes, ne secundum propheticum verbum simus canes muti, non valentes latrare. Unde correctio nostra tibi non debuit esse molesta, sed magis accepta, quia pater filium, quem diligit, corripit, et Deus quos amat arguit et castigat. Debitum igitur pastoralis officii exsequimur, quum obsecramus, arguimus, increpamus, et non solum alios, sed imperatores et reges opportune et importune ad ea studemus inducere, quae divinae sunt placita voluntati. §. 6. Nobis autem in B. Petro sunt oves Christi commissae; dicente Domino: “Pasce oves meas,” non distinguens inter has oves et alias, ut alienum a suo demonstraret ovili, qui Petrum et successores ipsius magistros non recognosceret et pastores; ut illud tanquam notissimum omittamus, quod Dominus dixit ad Petrum, et in Petro dixit ad successores ipsius: “Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis etc.,” nihil excipiens, qui dixit: “quodcunque.” †Verum his diutius insistere nolumus, ne vel contendere videamur, vel in huiusmodi delectari, quum, si gloriari expediat, non in honore, sed in onere, non in magnitudine, sed in sollicitudine sit potius gloriandum, quum et Apostolus in infirmitatibus glorietur. Novimus esse scriptum: “Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur;” et iterum: “Quanto maior es, humilia te in omnibus;” et alibi: “Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.” Propter quod exaltationem nostram in humilitate ponimus, et humilitatem nostram exaltationem maximam reputamus. Unde etiam servos non solum Dei, sed etiam servorum Dei nos esse scribimus et fatemur, et tam sapientibus quam insipientibus secundum Apostolum sumus debitores. §. 7. Utrum autem imperatoriam excellentiam ad bonum et utile per literas nostras duxerimus invitandam, utrum tibi iusta suggesserimus et honesta, tua sollicitudo discernat, quum non nisi ad utilitatem ecclesiae et terrae Hierosolymitanae subsidium nos te meminerimus invitasse. [Inspiret igitur etc.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License