CAP. VII.
Ordinatus per Papam
non per hoc eximitur a iurisdictione sui episcopi.
Idem
episcopo Florentino.
Per tuas nobis literas †intimasti, quod, quum aliqui ecclesiae Romanae subdiaconi praelationes
in tua dioecesi assequuntur, pro quibus tibi tenentur obedientiam exhibere, si
quando exigente iustitia te contigerit exercere in ipsos ecclesiasticam
disciplinam, illi subdiaconatus privilegium allegantes, ea se asserunt non
teneri, ac si per huiusmodi subdiaconatus officium ab obedientia, qua tibi
tenentur, ratione obtenti beneficii sint exempti. Super quo Postulasti per sedis apostolicae oraculum
edoceri, utrum quis per ordinem subdiaconatus, a Romano Pontifice susceptum, a
debita tibi reverentia subtrahatur? Ad quod tibi breviter respondemus,
quod, etsi decens sit, ut illis [specialiter], quantum convenit, a te inter alios tibi
subditos deferatur, quos benignitas apostolica collatione ipsius ordinis
honoravit, per eam tamen ab obedientia, quam alias tibi debent, minime
absolvuntur. [Dat. Romae ap. S.
Petrum VII. Id. Apr. Ao. IX.
1206.]
|