Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS XXXIII.   DE MAIORITATE ET OBEDIENTIA.
      • CAP. VIII.   Quando de obedientia vel subiectione agitur, nihil attentari debet in praeiudicium rei, vel possessoris non citati.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. VIII.

 

Quando de obedientia vel subiectione agitur, nihil attentari debet in praeiudicium rei, vel possessoris non citati.

 

Idem Constantinopolitano Patriarchae.

 

Inter quatuoranimalia quae in medio sedis et circuitu eius describuntur, facies aquilae ab Ezechiele desuper ipsorum quatuor memoratur, quia inter quatuor patriarchales ecclesias, Antiochenam, Alexandrinam, Hierosolymitanam, Constantinopolitanam, quae per animalia supradicta signantur, quas apostolica sedes in medio habens quasi filias amplectitur speciales, cui eaedem sunt in circuitu quasi famulae obsequentes, ipsa Constantinopolitana post apostolicam sedem excellentia praeeminet dignitatis, ad cuius exaltationem tanto libentius adspiramus, quanto ipsam tanquam honorabilius membrum sacrosanctae Romanae ecclesiae arctius amplexantes, ipsius auxilio temporibus istis eandem amplius noscimus indigere, ac tuas, qui eidem Domino disponente praeesse dignosceris, petitiones libentius promovere disponimus, quibus non repugnat honestas, nec aliis praeiudicium generatur, quum a nobis iniuriarum actio non debeat exoriri, a quibus iura tanquam a fonte ad ceteros derivantur. Licet igitur, in quantum cum Deo possumus, tuo velimus honori deferre, ac tuas preces effectui mancipare, petitionem tamen illam nequivimus exaudire, qua postulasti a nobis, ut donationes ecclesiarum et beneficiorum, a dilecto filio P. tit. S. Marcelli presbytero cardinali apostolicae sedis legato factas te praesente ac penitus inconsulto, quum nimiam multitudinem ecclesiarum contulerit, easque iure perpetuo absque tuo consensu et capituli maioris ecclesiae tradiderit possidendas, dignaremur auctoritate apostolica irritare etc. Quamvis ergo tuam propter praemissa petitionem iuxta tuum desiderium nequivimus exaudire, tuo tamen, quantum cum nostra possumus honestate, volentes honori deferre, fraternitati tuae duximus concedendum, ut ii, qui ecclesias illas seu beneficia possident, obedientiam tibi debitam exhibeant et devotam, nisi forte aliqua illarum ecclesiarum ante captionem regiae civitatis a iurisdictione patriarchae legitime fuisset exempta. Subsequentem vero Petitionem contra ecclesias, quas tibi subiici postulabas, quae prius, quam Constantinopolis civitas caperetur, Constantinopolitano patriarchae minime respondebant, duplici ratione non duximus admittendam. Iuris namque ratio postulat, ut in eorum praeiudicium, quibus eaedem ecclesiae sunt subiectae nihil ordinemus de ipsis, quum nec citati sint, nec convicti, nec per contumaciam se absentent. †[Id etiam modo fieri providentia dissuasit, ne Pisani ac Veneti aliique quamplures, apud Constantinopolim huiusmodi habentes ecclesias, contra imperium provocarentur hoc tempore, qui sunt alliciendi potius blandimentis donec illud soliditate immobili roboretur. Quod si ius tuum contra illos prosequendum duxeris tempore opportuno, faciemus auctore Domino super ipsis iustitiae tibi plenitudinem exhiberi.] Super obedientia vero, quam ut tibi impendi faceremus ab archiepiscopo et episcopis regni Cypri similiter postulasti, fere idem, quod in praecedenti petitione, tibi duximus respondendum, quum et ipsi ante tuam promotionem fuerint exempti, quando videlicet Constantinopolitana ecclesia erat inobediens et rebellis, et in eorum absentia circa statum ipsorum non debuerimus aliquid immutare. Iustitiam tamen non negabimus tibi, quum eam duxeris postulandam. [Ex parte tua etc. Dat. Ferentini IV. Non. Aug. Ao. IX. 1206.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License