CAP.
VII.
Constitutio laicorum ecclesiam seu eius bona non adstringit.
Idem Tridentino
Episcopo.
Quae in
ecclesiarum et ecclesiasticorum virorum
praeiudicium attentantur, firmitatem sortiri non debent, sed ad ecclesiarum
indemnitatem debent potius infirmari. Sane pervenit ad audientiam nostram,
quad cives Tervisini et Coneglanenses
constituendi sibi, et utinam sibi tantum, iurisdictionem temere usurpantes,
impietatem palliant sub nomine pietatis, et, dum quibusdam ex alieno gratiam
exhibere nituntur, ecclesiis sunt et viris ecclesiasticis onerosi.
constituerunt siquidem, sicut accepimus,
ut, si quis se ad inopiam vergere probabiliter allegaverit, alienandi feudum,
quod ab ecclesia vel aliis tenet, per
officiales ad hoc a Tervisinis civibus et Coneglanensibus deputatos,
liberam habeat facultatem, nec emptor
priori teneatur domino respondere, nisi tantummodo in sexta parte pretii, quam
ipsi, si recipere voluerit exhibebit, ex quo ecclesiastica non modicum iura
laeduntur. Volentes igitur ecclesiarum indemnitati consulere, et huiusmodi gravaminibus providere,
constitutionem huiusmodi et venditiones feudorum ecclesiasticorum, factas sine
legitimo ecclesiasticarum personarum assensu, occasione constitutionis, imo verius destitutionis vel destructionis
istius, praesentium auctoritate cassamus et, vires decernimus non habere. [Nulli ergo etc. Dat. Lat. X. Kal. Apr.
1199.]
|