CAP. XI.
Presbyteri et clerici capellarum subditarum titulo cardinalatus debent
cardinali obedientiam et reliqua, de quibus hic. Et vacante titulo succedit
capitulum illius ecclesiae, nisi pro bono pacis aliquid sit exemptum.
Honorius III. G. Presbytero cardinali, et Capitulo sancti Laurentii in
Damaso.
His,
quae pro ecclesia S. Laurentii in Damaso ex parte una et capellis sibi
subiectis ex altera super scrutinio, baptismo manuali obedientia,
correctione, interdicio et excommunicatione aliisque articulis fuere coram
nobis proposita, diligenter auditis, sententiando decrevimus, ut earundem
capellarum presbyteri et clerici cardinali, qui nunc est in ipsa ecclesia, et
qui fuerint per tempora, manualem obedientiam et reverentiam et honorificentiam
omnem exhibeant, et ad ecclesiam ipsam pro scrutinio, baptismo et capitulo
celebrandis conveniant temporibus consuetis, correctionem ipsius cardinalis
recipientes humiliter, et excommunicationis, interdicti vel suspensionis
sententias, quas tulerit in eos et ecclesias eorundem, inviolabiliter
observantes. Quando autem ecclesia ipsa cardinali vacabit, capellani et clerici
memorati nihilominus eidem ecclesiae reverenter exhibeant omnia
supradicta, eo duntaxat excepto, quod de correctione, excommunicatione
et suspensione ipsorum pro bono pacis nostrae providentiae reservamus.
|