Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS XXXV.   DE PACTIS.
      • CAP. VII.   Si eeclesia rem suam locando vel in feudum concedendo apponit pactum in praeiudicium iuris parochialis alterius ecclesiae, non tenet, et quicquid hac occasione perceperit reddere cogitur illi ecclesiae.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. VII.

 

Si eeclesia rem suam locando vel in feudum concedendo apponit pactum in praeiudicium iuris parochialis alterius ecclesiae, non tenet, et quicquid hac occasione perceperit reddere cogitur illi ecclesiae.

 

Innocentius III. in concilio generali.

 

Plerique, sicut accepimus, regulares clerici et saeculares interdum, quum vel domos locant, vel feuda concedunt, in praeiudicium parochialium ecclesiarum pactum adiiciunt, ut conductores et feudatarii decimas eis solvant, et apud eosdem eligant sepulturam. Quum autem id de avaritiae radice procedat, pactum huiusmodi penitus reprobamus, statuentes, ut quicquid fuerit occasione huiusmodi pacti perceptum ecclesiae parochiali reddatur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License