CAP.
VI.
Si
beneficium, quod per transactionem habetur, impetratur ut vacans, ab eo, qui
fuit transactionis mediator, non valet impetratio. H. d. quoad titulum.
Idem
Eboracensi Archiepiscopo et Wigorensi Episcopo.
Ex
literis vestris accepimus, quod, quum olim inter R. et A. clericos super
ecclesia de Vult. et capella de Torhec ad eandem ecclesiam pertinente
coram te, frater episcope, qui iudex fueras delegatus, auctoritate G., qui tunc
eidem A. patrocinabatur in causa, et testis inscriptus fuerat, transactio iam
pridem facta fuisset, postmodum idem G. veniens ad praesentiam nostram,
et se mentiens clericum, quum nondum esset in clericum tonsuratus, ad
Dunelmensem episcopum et decanum Eboracensem, si bene meminimus, super eadem ecclesia et capella
tacito de transactione ipsa literas
nostras impetravit. Quum autem idem G. et responsales praedicti R. in nostra
demum praesentia fuissent constituti,
nos ex literis vestris veritatem super his cognoscentes, et attendentes etiam,
quomodo praefatus G. non inficiaretur, se transactioni interfuisse, et
nondum fuisse tonsuratum, quum literas istas obtinuit, ei super praedicta
ecclesia et capella auctoritate
apostolica silentium duximus imponendum.
|