CAP.
X.
Super
spirituali subiectione non licet transigi.
Coelestinus
III.
Praeterea
quarto loco quaestio talis accessit, quod quaedam cella eximi voluit a
subiectione, qua matrici domui tenebatur. Quumque causa debito Marte percurreret, fratres illius cellae, se
confitentes in iure illi domui quondam fuisse subiectos, referebant quaestionem
olim de hac subiectione fuisse motam, et transactione sopitam, videlicet eatenus, ut quendam annuum censum
ecclesiae matrici reddendo fratres memoratae cellulae penitus essent a
subiectione principalis domus exempti. Ceterum ex adverso prior maioris
domus duo pariter allegabat, unum scilicet quod, ex quo confessi fuerant, se
dudum illi domui fuisse subiectos, et non ante transactionem illam exemptos,
constabat, illos fuisse rebelles eo ipso, quod ante transactionem et
exceptionem se contendebant ab eiusdem iurisdictione esse subtractos, nec
transactio subsequens eos poterat a tanto crimine inobedientiae relaxare.
Alterum quoque Prior consequenter pro maiori ecclesia proponebat, quod de
spirituali subiectione contra votum professionis transigere non liceret.
Respondemus igitur, quod ex praedicta fratrum de cella confessione
contra eos sententia procedere debeat, praesertim quum illa transactio, licet
nobis de illo, quod cella determinate reddere tenebatur, clare constare
nequiverit, iniquitatem simoniacam continuisse putetur.
|