CAP.
XI.
Iudex
potest et debet se interponere pro transactione inter partes facienda,
praeterquam in casibus, in quibus iura hoc non admittunt, ut super matrimonio.
H. d.
Honorius
III. I. tituli sanctae Praxedis Presbytero cardinali.
Ex
parte tua †fuit propositum coram nobis,
quod nonnulli Graeci furtive sacros ordines a non suis episcopis receperunt,
quidam etiam excommunicati celebrant in ecclesiis interdictis, et Graecis
ritibus pertinaciter inhaerentes in nullo volunt obedire praelatis Latinis.
Praeterea quidam Graeci et Latini episcopi consecrationes faciunt in
episcopatibus alienis, et decimas percipiunt in eisdem in episcoporum eorundem
locorum praeiudicium et gravamen, licet episcopi Graecorum nec percipere
decimas, nec consecrationes huiusmodi consueverint celebrare. Ad hoc laici
Graeci uxores suas secundum motum propriae voluntatis dimittere et alias
superducere non verentur, ac operari dominicis et festivis diebus quemadmodum
in profestis. Porro quidam barones et milites tam Latini quam Graeci abbatias
et ecclesias alias cum hominibus et bonis aliis earundem contra iustitiam detinentes,
decimas non exsolvunt, et alios solvere recusantes in suo errore defendunt, et,
si pro his aut aliis excessibus feratur excommunicationis sententia in eosdem,
eam in animarum suarum periculum et aliorum scandalum vilipendunt. Unde a nobis
desideras edoceri, quid tibi agendum sit in omnibus supradictis, et qualiter
puniendus sit Neoportensis archidiaconus, qui quibusdam eundi cum mercibus in
Alexandriam contra statutum concilii generalis licentiam de facto tribuere non
expavit. Nos ergo discretioni tuae breviter respondemus, ut, quum iura canonica
et civilia edita sint super omnibus fere articulis praenotatis, procedas in
his, quum necesse fuerit, secundum canonicas et legitimas sanctiones.
Poteris etiam ad componendum
interponere partes tuas, et interdum aliquid severitati detrahere, prout, statu
imperii et excedentium multitudine provida deliberatione pensatis, videris
expedire: exceptis nimirum casibus, qui compositionis sive dispensationis
remedium non admittunt, utpote coniugii sacramentum, quod, quum non solum apud
Latinos et Graecos, sed etiam apud fideles et infideles exsistat, a severitate
canonica circa illud recedere non licebit. In his vero, super quibus ius non
invenitur expressum, procedas, aequitate servata, semper in humaniorem partem maxime propter statum imperii adhuc debilem
declinando, secundum quod personas et causas, loca et tempora videris
postulare.
|