CAP.
II.
Non
valet sententia, etiam expensarum condemnatoria, lata contra absentem, ex
probabili causa legitime per nuncium excusatum. H. d. quantum ad verum
intellectum.
Alexander
III.
Querelam
A. clerici accepimus, †quod, quum
venerabilis frater noster Wigorniensis episcopus causam, quae vertitur inter
ipsum et Salesberiensem episcopum super ecclesia de Bribec., de mandato nostro
suscepisset fine debito terminandam, tandem, quia idem clericus termino
constituto suam ei exhibere praesentiam non potuit pro eo, quod erat
infirmitate detentus, sicut per quendam presbyterum et diaconum, quos ad
praesentiam ipsius episcopi miserat, paratus erat probare, eundem A. in
restitutione expensarum, quas R. Lexoviensis archidiaconus pro ipsa causa ad
diem ipsum tunc veniendo fecerat, condemnavit. Mandamus itaque discretioni vestrae atque
praecipimus, quatenus, si praefatus episcopus eundem A. iuxta mandatum nostrum
a praescripta sententia non absolverit, vos, rei veritate diligentius inquisita,
si vobis constiterit, quod Vigorensis episcopus praefatum A. in restitutione
expensarum pro nulla alia rationabili causa condemnaverit, nisi pro eo tantum,
quod in termino constituto ad eius praesentiam non accessit infirmitate
detentus, quum non possit quis cogi, nisi velit, in gravibus causis
procuratorem constituere, et quum
ipse ad probandum infirmitatem suam presbyterum et diaconum destinaverit, auctoritate nostra sublato appellationis
remedio eum absolvere ab eadem sententia minime differatis.
|