CAP.
III.
Sententia
lata cum procuratore revocato et de hoc certificato non praeiudicat domino. H.
d. secundum communem intellectum.
Clemens
III.
Ex
insinuatione dilecti filii nostri I.
archidiaconi Sagiensis accepimus, quod, quum inter ipsum et magistrum G. de Sang. super quadum praebenda
Lexonensis ecclesiae, quae de Pomeria
dicitur, controversia mota fuisset, †eidem
magistro propter hoc ad sedem apostolicam accedenti G. de Tortona, procuratorem
ipsius archidiaconi se gerens ad illam causam constitutum, cum quibusdum
literis de ratihabitione, prout dicebat, se opposuit. Quum autem aliquantulum
in causae cognitione processum fuisset, Licet praedicto G. ab eodem archidiacono procuratori suo, duobus clericis
praesentibus et assistentibus
expresse fuisset inhibitum, ne causae cognitionem susciperet, et ne ad iudicium suscipiendum in iure suis
literis uteretur, ipse nihilominus in ipsa
causa procedens, sententiam, sicut
dicitur, contrariam reportavit. Ceterum, quia alter de praedictis clericis
dicitur obiisse, [nos tamen] attendentes, quod idem G. contra ipsius
archidiaconi prohibitionem in suscipiendo iudicio ipsius causae procedere non
debuerit, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus,
si, sicut ratio dicta, per ipsius
archidiaconi et superstitis illius
clerici iuramentum constiterit de praemissis, eundem archidiaconum expresse prohibuisse, ne dictus procurator illius
controversiae diffinitionem susciperet, et ne in iure ad suscipiendum iudicium
suis literis de ratihabitione aliquatenus uteretur, sententia contra eum
lata nequaquam obstante, praedictae praebendae possessionem cum fructibus inde
perceptis, a quocunque detineatur,
archidiacono eidem, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, si
eius restitutioni aliud canonicum non obsistat, auctoritate nostra restitui
faciatis eidem. Restitutione vero facta, si archidiaconus ipse suam canonicam
institutionem probare potuerit, ipsam ratam et inviolabilem permanere, sicut
iustum fuerit, appellatione
postposita decernatis.
|