CAP.
IV.
Rescriptum
super consecutivis iudiciis impetratum a procuratore revocato, et de hoc
certificato, non valet, nec processus vel sententia lata per ipsum, si
revocatio pervenit ad adversarium. H. d. secundum glossam.
Innocentius
III. Cabilonensi et Catalanensi Episcopis.
In
nostra praesentia constitutus venerabilis frater noster Tullensis episcopus lacrimabiliter
est conquestus, quod, quum olim ad procurandam causam, quae inter
ipsum et bonae memoriae decanum Tullensem super dilapidatione,
excommunicatione et periurio, ac quibusdam aliis criminibus vertebatur, T. et
G. presbyteros procuratores instituens, ipsos ad sedem apostolicam duxerit
destinandos, quum de ipsorum fide postmodum titubasset, mandatum, quod eis
dederat, infra modicum temporis spatium revocavit, sed ipsi, licet mandati
literas revocatorias recepissent, nihilominus in negotio processerunt, et pro
procuratoribus se gerentes, cum adversario [suo], Ioffrido scilicet, archidiacono Tullensi, sunt
ingressi iudicium, cum eo, demum
ad dilectum filium G. Parisiensem archidiaconum et collegas suos
in eiusdem praeiudicium nostras literas impetrarunt. †Quorum citatio licet
eidem episcopo minime fuerit praesentata, quum tamen ad eius notitiam
devenisset, quod eisdem erat causa commissa, quae inter ipsos et
dictos decanum et archidiaconum vertebatur, ad eorum praesentiam properavit. Quumque praedictus episcopus per
multam instantiam nostri rescripti copiam habuisset, et eiusdem tenorem cum
viris prudentibus inspiceret diligenter, admirans plurimum, quod supradicti
presbyteri tanquam procuratores huiusmodi literas impetrarant, ad probandum, quod falsi
procuratores fuerunt, ab ipsis iudicibus inducias postulasset, ipsi exceptionem
oppositam inutilem et supervacuam reputantes, ad probationem ipsius dilationem
concedere noluerunt, propter quod idem episcopus ad appellationis
beneficium convolavit, et ab ipsorum iudicum praesentia recessit appellans. Sed iidem appellationi minime
deferentes, in negotio ipso procedere, ac nihilominus lite non contestata
et iuris ordine praetermisso testes contra eum episcopum recipere
praesumpserunt, [et,] ipsum a
Tullensi ecclesia per sententiam removendo †[praeter formam mandati nostri Tullensi capitulo concesserunt
eligendi sibi pontificem liberam facultatem. Quum autem dicti episcopus et P.
archidiaconus propter hoc ad nostram nuper praesentiam accessissent, et super
ipsorum processu iudicum coram nobis aliquamdiu litigassent, idem episcopus
XIII. testes, quosdam abbates et monachos nigri et albi ordinis, et quosdam
clericos saeculares induxit, quibus diligenter examinatis, ex ipsorum
depositionibus apparuit evidenter, quod quum supradictus episcopus ad probandam
exceptionem praescriptam petiisset inducias, ipsas praetaxati iudices
negaverunt eidem, et quod, licet idem episcopus propter hoc ad sedem
apostolicam provocasset, ipsi tamen in negotio post appellationem ad nos
interpositam processerunt.] Nos vero, licet vix fidem adhibere
potuerimus, quod saepe dicti
iudices, utpote viri literati, providi et honesti, taliter, ut dictum est, processissent, maxime quum in sua
relatione, quam ad nostram praesentiam transmisere, de huiusmodi exceptione proposita
nullam fecerint mentionem, quia tamen episcopus per viros religiosos, providos
et honestos, de quibus non est verisimile, quod suae salutis obliti ac
iuramenti religione contempta falsum testimonium tulerint, nobis fecit super
iis, quae sunt proposita, plenam fidem, attendentes etiam, quod falsi
procuratoris exceptio non solum ante sententiam, verum etiam postea potest
obiici iuxta canonicas et legitimas
sanctiones, utpote qua probata iudicium nullum et nullius momenti
controversiae reputantur de consilio
fratrum nostrorum processum supradictorum iudicum sententialiter duximus
irritandum, [in eum statum negotium
reducentes etc. Dat. Rom. ap.
S. Petr. Kal. Febr. Ao. IX. 1207.]
|