CAP.
V.
Si
agitur de adulterio coram iudice saeculari ad poenam legalem, non intervenit procurator;
secus si coram ecclesiastico ad separationem.
Idem
Brixiensi Episcopo.
Tuae
fraternitatis (Et infra: [cf. c. 10. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Consultationi tuae taliter respondemus, quod,
si vir accuset uxorem de crimine adulterii coram iudice saeculari ad poenam
legitimam infligendam, quia tunc inscriptionis vinculum debet arripere, seque
ad poenam talionis adstringere, non per procuratorem, sed per se ipsum praesentem oportet praesentialiter
accusare. Si vero vir accusare velit uxorem de adulterio coram ecclestiastico
iudice, ut ab eius cohabitatione discedat, quia tunc, etsi forsan oporteat eum
inscribere, ut designet in scriptis nomen, locum et tempus, et omnia, quae
comprehenduntur in lege civili, ad talionem tamen non debet se aliquatenus
obligare, ne forte, quum etiam in
probatione defecerit, intentionis suae consequatur effectum, sustineri potest,
si necessitas id postulaverit, ut per procuratorem accuset, quoniam huiusmodi
accusatio, etsi de crimine fiat, non est tamen criminalis, sed quasi mixta
inter civilem et criminalem, quanquam in praesentia principalium personarum
securius procedatur. [Postulasti
etc. (cf. c. 25. de spons. IV. 1.) Dat. Rom. etc. 1206.]
|