CAP.
III.
Qui
terrore laicorum electioni de se factae renunciat, si renunciatio iuramento vel
fide firmata non sit, regimini, ad quod electus erat, praefici poterit.
Clemens
III.
Ad
aures nostras te significante pervenit, quod electus quidam in plebanum
cuiusdam ecclesiae, quae ad tuam dispositionem pertinet, ad terrorem laicorum renunciavit
electioni, quae de ipso fuerat a clericis, uno excepto, unanimiter celebrata; †is autem, qui dissensit, ante electionem
ad sedem apostolicam appellationis vocem emisit. Ideoque consulere voluisti, si
renunciatio facta ad terrorem laicorum impediat, quo minus ad regimen
praedictae ecclesiae is, qui fuerit prius electus, possit assumi, et si eius
appellatio valeat, qui, non electurum iuravit, et ne alii eligerent,
appellavit. Tuae igitur
discretioni literis praesentibus innotescat, quod renunciatio facta ad
terrorem laicorum, nisi forte iuramento vel fide interposita sit confirmata,
non impedit, quo minus is, qui
renunciavit ecclesiae, ad cuius regimen prius erat electus, praeficiatur eidem.
Pro contradictione autem vel
appellatione eius, qui se non electurum publice confessus est iurasse non est
electio ab aliis celebrata canonice irritanda. [Super eo etc. (cf. c. 12. de elect. I. 6.)]
|