CAP. IV.
Qui per
metum, qui cadere potuit in constantem virum, beneficio suo renunciare iuravit,
et renunciavit, illud repetere poterit.
Innocentius
III. Decano et Subdiacono Linconensibus.
Ad
audientiam nostram dilecto filio magistro de Chevell. significante
pervenit, quod, quum ecclesiam de Chevell. auctoritate sedis apostolicae
canonice fuisset adeptus, et aliquamdiu pacifice possedisset, gravissimo tandem
metu regis, quod eam resignaret iurare coactus, eam in eorum, ad quos
pertinebat, manibus resignavit. Quia vero quae vi metusve causa fiunt carere
debent robore firmitatis, discretioni vestrae per apostolica scripta
mandamus, quatenus, si eundem magistrum ad resignationem faciendam
constiterit vobis per talem metum fuisse coactum, qui potuerit et debuerit cadere
in virum constantem, non obstante iuramento praedicto, quo non ad repetendum,
sed ad resignandum solummodo tenebatur, praefatam ecclesiam ei per censuram
ecclesiasticam sublato cuiuslibet appellationis obstaculo restitui faciatis. [Nullis literis etc. Dat. Lat. Non. Febr.
1200.]
|