Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS XLI.   DE IN INTEGRUM RESTITUTIONE.
      • CAP. I.   Si in contractu venditionis vel locationis ecclesia fuit enormiter laesa, potest adversus talem contractum petere restitutionem in integrum; emptor tamen sive conductor non debet fraudari in pretio suo, vel in sumptibus per eum factis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XLI.

 

DE IN INTEGRUM RESTITUTIONE.

 

CAP. I.

 

Si in contractu venditionis vel locationis ecclesia fuit enormiter laesa, potest adversus talem contractum petere restitutionem in integrum; emptor tamen sive conductor non debet fraudari in pretio suo, vel in sumptibus per eum factis.

 

Alexander III. Alphanensi Episcopo.

 

Requisivit a nobis tua fraternitas, quid agendum sit de possessionibus laicis sub modico censu concessis? Noveris itaque, quod, si ecclesia laesa est, et manifeste apparet detrimentum ipsius, quum episcopo eiusdem ecclesiae conditionem facere deteriorem non liceat, et ecclesia iure minoris debeat semper illaesa servari, quae in damnum eius data constiterit ad ipsius convenit ius proprietatemque redire. Providendum est tamen, ne, si forte coloni possessiones illas expensis ac labore suo reddiderint meliores, sumptibus, quos bona fide fecerunt, debeant defraudari.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License