CAP.
II.
Restituitur
ecclesia laesa propter negligentiam procuratoris, qui iura ecclesiae non
produxit.
Innocentius
III. sancti Georgii et sancti Sergii Abbatibus.
Quum
venissent ad apostolicam sedem dilecti filii electus et monachi Rothonenses pro se ac pro monasterio suo, ac
dilectus filius magister A.
pro venerabili fratre nostro episcopo
Venetensi, eis dilectum filium nostrum G. sancti Georgii ad Velum
aureum diaconum cardinalem dedimus auditorem. Coram quo idem magister pro
episcopi parte proposuit, quod, quum monasterium Rothonense esset situm in
dioecesi Venetensi et ecclesiae Venetensi subiectum, praedictus episcopus
possessione subiectionis usus est hactenus inconcusse. Sed quum occasione
cuiusdam electionis, quae ibidem facta fuerat, partes de communi assensu ad venerabilem
fratrem nostrum Natensem episcopum et eius collegas dilectos filios de
Mallen. et de Granont abbates super his et multis aliis commissionis
literas impetrassent, duo eorum, assignatis induciis ad instantiam
monachorum, tandem ad monasterium accesserunt, quorum adventum intrusus
praesentiens, renunciavit huiusmodi electioni, et se a monasterio absentavit.
Sed iudices auctoritate apostolica monachis iniunxerunt, ut syndicum vel
procuratorem eligerent, qui in causis monasterii et consulte ageret, et
utiliter responderet, districtius inhibentes eisdem, ne aliquem eligerent in
abbatem, donec plenius cognosceretur de iure, quod episcopus se habere in
abbatis electione dicebat. Monachi vero; etsi procuratorem ad mandatum iudicum
elegissent, abbatem tamen in monasterio interdicto excommunicati nihilominus
contra inhibitionem eorum eligere praesumpserunt, cuius electionem episcopus
petiit infirmari, et se ad possessionem restitui, qua eum monachi spoliarant.
Deinde vero iudices, auditis quaecunque partes proponere voluerunt et
plenius intellectis, post dilationes multiplices tam ad testes quam ad instrumenta
partibus producenda concessas, receptis testibus et attestationibus publicatis,
pro eodem episcopo super praemissis articulis diffinitivam sententiam
protulerunt, electionem apostolica freti auctoritate cassantes eandem,
quam sententiam dictus magister a nobis cum instantia petiit confirmari. Ad hoc fuit inter
alia ex adverso responsum, quod dictus episcopus et abbas de Malegio,
absente abbate de Gnanter, qui in iudicem fuerat ab ipsis electus, quum nec
absentiae suae causas, vel quod alii in causa sine eo procederent, mandavisset, licet per procuratorem ex parte
monachorum fuisset propositum, quod monasterium ipsum ad Romanam ecclesiam
nullo medio pertineret, et esset sedi apostolicae censuale, dicti tamen iudices contra eos
procedere nimis animose coeperunt. (Et
infra:) Nos igitur auditis per cardinalem eundem, quae fuerant
hinc inde proposita coram eo, et inspectis privilegiis
praedecessorum nostrorum Leonis, Gregorii et Clementis, quae monasterium illud
ad ius et proprietatem indicant sedis apostolicae pertinere, intelligentes,
quod monasterii procurator, etsi eadem privilegia coram praedictis iudicibus
exhibere omiserit negligenter, ius tamen non tam suum, quam nostrum fuerit
protestatus, videlicet, quod monasterium ipsum ad Romanam ecclesiam nullo medio
pertineret, ne ipsius negligentia in damnum tam nostrum, quam monasterii
redundaret, ad audientiam restituimus monachos Rothonenses. (Et infra:) Electionem autem a
monachis, sicut dicitur, concorditer factam, pendente controversia, ex qua pendet, nec confirmandam
duximus, nec etiam infirmandam.
|