Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS XLI.   DE IN INTEGRUM RESTITUTIONE.
      • CAP. III.   Ecclesia laesa in probatione necessaria omissa potest petere restitutionem in integrum, non obstante termino iuris probationis exclusivo. Et restitutionem petere potest, non solum contra privatum, sed etiam contra ecclesiam. H. d.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. III.

 

Ecclesia laesa in probatione necessaria omissa potest petere restitutionem in integrum, non obstante termino iuris probationis exclusivo. Et restitutionem petere potest, non solum contra privatum, sed etiam contra ecclesiam. H. d.

 

Idem Heliensi et Florensi Episcopis.

 

Auditis et intellectis causae meritis in quaestione, quae vertitur inter venerabilem fratrem nostrum Vigoriensem episcopum et dilectum filium abbatem de Evescam super ecclesiis in valle de Evescam constitutis, quas episcopus asseruit ad se dioecesana lege spectare, abbas autem eas esse ab eius iurisdictione prorsus exemptas, cognovimus evidenter, ecclesias illas per privilegia Romanorum Pontificum non esse ab episcopali iurisdictione subtractas, nisi forte vallis de Evescam sit ille locus, qui fuit a duobus regibus, Roe videlicet et Offa libertati donatus, et quem bonae memoriae Coelestinus Papa libertati donavit, sicut in ipsius privilegiis continetur. Verum tanto tempore probantur per testes ab abbatibus de Evescam pleno iure possessae, ut videatur in eis ius episcopale legitime praescripsisse, nisi forte per tantum temporis spatium Vigoriensis ecclesia interim vacavisset, ut tempore vacationis subducto praescriptio minime sit completa. (Et infra:) Licet autem utrinque sit in causa conclusum, quia tamen utraque pars necessariam, ut asserit, probationem omisit, nos attendentes, quod utraque ecclesia fungatur iure minoris, aequitate pensata utramque restituimus contra reliquam ad probandam rationem omissam, ne alterutra pars propter huiusmodi negligentiam gravi iactura laedatur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License