CAP. IV.
Restitutio
ex iusta causa etiam maiori est concedenda, dummodo iusta causa petendi
probetur; si autem non probatur plene vel semiplene conceditur restitutio in
causa favorabili. H. d.
Idem
Priori sanctae Mariae ad Carceres, et L. Canonico sanctae Mariae de Mandria.
Ex
literis dilecti filii abbatis de Calven. didicimus, quod, quum dilecti
filii Ramisane et Grimol. archipresbyteri inter I. virum et L. mulierem ex
delegatione nostra sententiam divortii protulissent, et appellatione
interposita cognitionem sententiae ipsi abbati et archipresbytero Paduano sublato
cuiusvis appellationis obstaculo duxerimus committendam, archipresbyter
ipse, qui non poterat his exsequendis interesse, commisit suo coniudici vices
suas. Quumque abbas partibus peremptorium terminum assignasset, quia pars mulieris ad peremptorium
terminum non accesserat, abbas ipse, cui alter coniudex commiserat vices suas, allegationibus viri
diligenter inspectis latam a iudicibus praedictis confirmavit sententiam. Sed
post octo dies pater puellae accedens ad ipsum, intellecto, quod sententiam
protulisset, firmavit proprio iuramento, quod quidam ad eum et filiam eius
accedens fraudulenter sub ipsius abbatis nomine falsas eis literas
praesentavit, quibus mandabatur eidem, ut, quia iudex ad diem, quam
assignaverat, venire non poterat, post octo dies a termino constituto ipsius se
conspectui praesentaret; et postmodum appellavit ad sedem apostolicam, et etiam
supplicavit. Licet autem de fraude taliter perpetrata per huiusmodi iuramentum
non constet ad plenum, in favorem tamen matrimonii de benignitate canonica
contra fraudem propositam supplicationem mulieris admisimus, et ad audientiam
restituimus eam pro matrimonio postulantem. Ideoque discretioni vestrae per
apostolica scripta mandamus, quatenus de causa prioris appellationis ordine
iudiciario cognoscentes, confirmetis vel infirmetis, sicut iustum fuerit, appellatione
remota sententiam a primis iudicibus promulgatam facientes quod
decreveritis per censuram ecclesiasticam observari.
|