CAP.
VI.
Petitio
restitutionis in integrum contra sententiam suspendit regulariter exsecutionem
sententiae in eventu istius causae restitutionis; fallit, si contra petentem
restitutionem est praesumptio malitiae, quod causa differendi exsecutionem hoc
petat; quo casu exsecutio fit praestita cautione de restituendo, si petens
restitutionem obtinebit in causa. H. d. secundum mentem iuncta
gloss. pen. et in hoc ultimo est iste textus valde singularis respectu
utriusque iuris.
Idem.
Suscitata super diversis articulis inter venerabilem fratrem nostrum Burgensem episcopum et Oviense monasterium
quaestione, †[quum
venerabilis frater noster Segobiensis episcopus et dilectus filius T.
Palentinus electus, quibus auctoritate nostra dicta fuit causa commissa, eam
sufficienter instructam ad nostram praesentiam remisissent, nos eidem episcopo
et L. monacho monasterii procuratori, qui propter hoc ad sedem apostolicam venerant,
audientiam concessimus liberam et benignam, Qui quum coepissent principaliter
litigare super statu monasterii memorati, quod ad se de iure communi spectare
dictus episcopus proponebat, utpote in sua dioecesi constitutum, cuius iuris
usum Burgensem ecclesiam longis retroactis temporibus habuisse firmabat, et ex
parte monasterii diceretur illud per principes saeculares et Romanos Pontifices
ab antiquo libertate donatum, et ipsum longissimo tempore usum fuisse plenaria
libertate, nos auditis utrinque propositis, de voluntate partium demum ex
providentia inter eas duximus componendum, prout in aliis nostris literis super
hoc confectis plenius continetur. Postmodum vero partibus super subiectione ac
libertate membrorum eiusdem loci, monasteriorum videlicet, capellarum, cellarum
et prioratuum, persequentibus quaestionem, quatuor sibi dictus episcopus in
praefatis locis ad se de iure communi speciantibus, ut dicebat, cuius iuris
usum habuerat ab antiquo, specialiter vendicabat, eorundem locorum clericos
asserendo teneri ad episcoporum, archidiaconorum et archipresbyterorum
Burgensium accedere synodos, excommunicationis vel interdicti servare
sententias promulgatas ab eis, procurationes annuas exhibere, ac singulos
aureos solvere Burgensi episcopo noviter substituto; ad intentionem propriam
roborandam super primis tribus articulis ius commune, secundum quod dictos
clericos, sicut et alios suae dioecesis, ad praedicta teneri dicebat, ac iuris
ipsius usum liberum ab antiquo, et super quarto antiquam et approbatam consuetudinem
allegando. De quibus omnibus per depositiones testium fidem factam esse
dicebat. Verum pars altera proposuit ex adverso, supradicti monasterii membra,
sicut et ipsum coenobium, ab antiquo fuisse saecularium principum et Romanorum
Pontificum Urbani II., Paschalis II., Eugenii
III. et Alexandri III. privilegiis libertate donata, et longis retroactis
temporibus huiusmodi fuisse libertate gavisa; sicut per ipsa privilegia
exhibita coram nobis, ac instrumentum Victoris quondam Burgensis episcopi, et
suorum depositiones testium manifeste constare dicebat.] Nos igitur auditis et
intellectis quae utraque pars proposuit coram nobis, super quatuor articulis
praenotatis monasterium Oviense de
consilio fratrum nostrorum
iustitia condemnavimus exigente. Sententia vero lata procurator monasterii ad
probandam praescriptionem factam tam super quatuor articulis praenotatis, quam
etiam super quibusdam decimis per transactionem acquisitis a monasterio, ecclesiis et colonis ipsius ex
parte petitis, quarum controversiam volebamus sententiae calculo terminare, et
in qua fuerat coram iudicibus supra dictis conclusum, restitutionem in integrum nomine monasterii
postulavit, et quum super hoc
coram nobis fuisset aliquamdiu litigatum, nos, deliberatione praehabita,
restitutionem in integrum ad praescriptionem probandam tam super quatuor
articulis praenotatis, quam etiam super controversia decimarum eidem procuratori nomine monasterii duximus indulgendam, †[tibi, frater Zamorensis, et dilectis filiis
magistris Mauricio archidiacono Toletano et Michaeli canonico Segobiensi dantes
nostris literis in mandatis, ut recipiatis testes, quos pars monasterii ad
probandam praescriptionem legitimam super quatuor articulis saepedictis, et
super capitulo decimarum, vel etiam episcopus ad interruptionem probandam
duxerit producendos; et si de partium voluntate processerit, causam ipsam
appellatione remota fine debito terminetis; alioquin remittatis eandem ad nos
sufficienter instructam, praefigentes partibus terminum competentem, quo nostro
se conspectui repraesentarent, sententiam dante Domino recepturae.] Ne vero per excogitatam malitiam, sicut ex [quibusdam] praesumptionibus pluribus videbatur, effectum sententiae in damnum
episcopi contingeret impediri, neve monasterium per exsecutionem sententiae
propter diversas suspiciones incurreret detrimentum, nos, aequitate pensata,
iure duximus providendum, ut ante omnia supradicta sententia a nobis prolata [per vos] exsecutioni
mandetur. (Et infra:) Volumus nihilominus et mandamus, ut ab ipso
episcopo recipiatis idoneam cautionem, quod, si monasterium in causa ipsa [per sententiam] praevaluerit, universa, quae medio tempore sententiae ipsius occasione
perceperit, monasterio restituat memorato. [Dat. Lat. VIII. Kal. Maii Pont. nostr. Ao. XIII. 1210].
|