CAP.
VII.
Post
peremptorium non auditur ecclesia de iure communi; auditur tamen per beneficium
restitutionis in integrum.
Honorius III.
Archiepiscopo et Capitulo Bracharensi.
Coram felicis
memoriae I. Papa praedecessore nostro lite inter venerabilem fratrem nostrum
archiepiscopum Toletanum et te, frater archiepiscope, super primatia solenniter
contestata, fuit peremptorius terminus assignatus (Et infra:) Verum, elapso termino constituto, post
exspectationem non modicam comparuerunt procuratores vestri; sed, quia, ut
dicebant, non attulerant
depositiones testium et alia munimenta, dilationem cum instantia postularunt.
Postquam vero contra eos interlocuti fuimus super dilatione petita, tandem
indulgeri ecclesiae Bracharensi dilationem propter instructionem causae per
auxilium restitutionis in integrum postularunt, exhibentes super hoc ex parte
vestra speciale mandatum. Nos autem de fratrum nostrorum consilio usque
ad octavas Pentecostes proxime futuras per restitutionis beneficium id
vobis duximus indulgendum.
|