TITULUS
XLII.
DE
ALIENATIONE IUDICII MUTANDI CAUSA FACTA.
CAP.
I.
Is, in quem facta est alienatio rei causa mutandi iudicii, convenitur per
rescriptum impetratum contra alienantem.
Alexander
III.
Ex
quorundam certa relatione audivimus, quod, quum aliqui viri ecclesiastici
de provincia vestra pro prosequenda sua iustitia literas commissionis a
nobis impetrant, adversarii eorum,
ut mandatum nostrum eludant, antequam literae nostrae ad iudices
perveniant, vel etiam postea, priusquam illi citentur ab eis, in vocem
appellationis prorumpunt, †aut
commutationem facientes aliquos in possessionem eorum, de quibus controversiae
vertuntur, malitiose inducunt. Nos igitur contra praedictam
calliditatem et versutiam pastorali sollicitudine providere volentes, discretioni
vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si
adversarii eorum, inter quos et ipsum super ecclesia controversia est [diutius] agitata pro
evacuando nostro mandato taliter appellaverint, aut de possessione, de qua controversia
vertitur, commutationem fecerint, vel se malitiose duxerint absentandos, eos
qui in possessione praedictae [ecclesiae]
se ingesserint, appellatione cessante cogatis sub vestro examine iuris
aequitati parere.
|