CAP.
II.
Nullum est
arbitrium seu arbitramentum continens peccatum per partes non
remissibile.
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.
Non
sine multa necessitate et discrimine corporis sui A. presbyter praesentium
lator ad sedem apostolicam fatigatus multiplici nobis querela
proposuit, quod, quum in ecclesia sancti Alphridi de N. per manum R.
archidiaconi et canonici de
Suella personae illius ecclesiae capellanus institutus fuisset, eodem R.
mortuo, M. nepos eius, qui sibi in ecclesia iam dicta successit, eundem
presbyterum ad maiorem securitatem capellanum ibidem iterum ordinavit, †quorum temporibus XXX. annis et ultra
capellaniam eiusdem ecclesiae pacifice se asserit tenuisse. Tandem vero idem M.
ab eadem ecclesia volens ipsum prebyterum removere, in eum coepit indebitas
exactiones exercere, et quidam eius homo circa domum suam egressus violentas
manus in eum iniecit, et ipse idem M. nisus est eum circumvenire, ut pro
quinque marchis argenti, quas etiam idem M. ei promittebat annuatim nomine
pensionis soluturum, praescriptae capellaniae cedere non differret. Praefato
vero presbytero nolente eius exsequi voluntatem, praedictus M. tantum dicitur
fecisse, quod post multas iniurias et gravamina sibi illata, occupatis omnibus
aliis rebus, ab officio et beneficio est spoliatus. Quum autem idem
presbyter per te adhuc extra provinciam tuam exsulans de suo
beneficio non posset iustitiam obtinere, tandem quia, sicut asserit, multis
necessitatibus arctabatur,
nec suam ulterius inopiam potuit sustinere, per dolum et fraudem ipsius
M. ab eo est sacramentum extortum, ut arbitrium clericorum duorum exinde
susciperet et servaret, qui iam dicto M. faventes eidem presbytero
praeceperunt, ut quinque marchas ab eodem tantum susciperet, et toti
cederet quaestioni. Quoniam igitur non decet te aliquatenus sustinere, ut quod
perperam arbitrati sunt debeat incorrectum relinqui, fraternitati tuae per
apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos clericos moneas studiosius
et inducas, ut, si se
cognoverint praefati clerici in hac parte tam nequiter arbitratos
fuisse iam dictum presbyterum ab observantia iuramenti auctoritate
nostra prorsus absolvas, vel, si arbitrium ipsum noveris aequitate subnixum, ad
observantiam ipsius utramque partem appellatione remota compellas.
|