CAP.
III.
Arbiter assumptus in
patrimoniali causa clerici non potest adiudicare rem ecclesiae possidendam,
etiam ad vitam clerici. Hoc dicit, et est casus notabilis.
Idem Exoniensi Episcopo.
Pervenit
ad nos, quod quum W. clericus de Calestin in minori esset aetate
constitutus, G. de
Cal. sororem eiusdem G.
clerici duxisset in uxorem, et idem G. fidei interpositione firmavit,
quod V. solidos sterlingorum annuatim daret eidem. Unde, quum postea
super eisdem V. solidis inter ipsos controversia mota fuisset, in quatuor
compromisere personas, quae utique inter se taliter arbitratae fuerunt,
quod idem G. decimas proprias, et rusticorum suorum, quas in parochia de Cal. praefatus G.
habere dignoscitur, pro V. praetaxatis solidis perciperet annuatim. Unde
quoniam huiusmodi arbitrium ecclesiae iam dicti loci posset in posterum
perniciosum exsistere, nec memoratus W. aut personae illae, in quibus
compromissum fuerat, id ullatenus in ecclesiae damnum facere debuissent,
fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus rei
veritatem diligenter inquiras, et si ita esse inveneris,
praenominatum G. diligenter commoneas, et ecclesiastica districtione compellas,
ut ecclesiae, cuius est parochianus, praelibatas decimas omni occasione et appellatione remota liberas omnino dimittat, nec sibi
occasione huiusmodi aliquid ulterius vendicare praesumat. Clericum vero supra
dictum moneas, ut cum eodem G. amicabiliter pacificeque studeat convenire.
|