CAP. IV.
In mulierem singularem tanquam in
arbitratricem compromitti non potest; secus si mulier habet alias
iurisdictionem de iure communi vel consuetudine. Nam tunc etiam super rebus
temporalibus ecclesiae potest in eam valide compromitti. H. d. clare.
Innocentius
III. Cancellario et Magistro Loth. Canonico Parisiensi.
Dilecti
filii abbas et conventus de Scarduna Cisterciensis ordinis sua nobis querela
monstrarunt, quod, quum inter eos ex una parte, ac dilectos filios
Hospitalarios de Ceresiers Senonensis dioecesis ex altera super usuario
cuiusdam nemoris in Oscha, quod dicitur Fagetum, et territorio vallis Morini
quaestio verteretur, in carissimam in Christo filiam A. reginam
Francorum illustrem fuit compromissum utrinque, quae, auditis hinc
inde propositis, et causae meritis plenius intellectis, de
plurimorum episcoporum et aliorum virorum prudentum consilio arbitrium
duxit per diffinitivam sententiam promulgandum, †et redactum in scripto proprio
et episcoporum, qui interfuerunt, fecit firmari sigillis; contra cuius
sententiam Hospitalarii temere venire non timent. Quamvis autem secundum regulam iuris civilis feminae a huiusmodi
publicis officiis sint remotae, et alibi dicatur, quod, licet summae opinionis et
optime constitutae exsistant, si arbitrium in se susceperint, vel si
patronae inter libertos suos interposuerint audientiam, ab omni sint iudiciali
examine separandae, ut ex earum prolatione nulla poena adversus iustos earum comtemptores, nullaque
pacti exceptio habeatur; quia tamen iuxta consuetudinem approbatam, quae pro
lege servatur, in partibus Gallicanis huiusmodi feminae praecellentes in
subditos suos ordinariam iurisdictionem habere noscuntur, discretioni
vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos
Hospitalarios, ut arbitrium ipsum, praesertim quum episcoporum fuerit
praesentia et consilio roboratum, sicut sine pravitate provide latum
est, et ab utraque parte sponte receptum, observent, monere ac inducere
procuretis, eos ad hoc, si necesse fuerit, per poenam in compromisso statutam appellatione postposita
compellatis. [Testes
autem etc. Dat. Lat. II. Non. Nov. Pont. nostr. Ao.
V. 1202.]
|