CAP.
V.
Ecclesia
exempta non potest in praeiudicium exemptionis compromittere. H. d. et clare.
Idem Abbati et Conventui de Pigravia.
Quum
tempore bonae memoriae C. Papae
praedecessoris nostri †tu, fili abbas, ad
Romanam curiam accessisses, privilegium et alia scripta meruisti a sede apostolica
obtinere, [et, sicut a te accepimus,
quum reversus fuisses ad propria, privilegium dictum et alia scripta in
praesentia fratrum tuorum et quorundam canonicorum Mersburgensium, qui in
defensionem quorundam monachorum illuc venerant, fecisti fideliter recitari.
Quod intelligens venerabilis frater noster Mersburgensis episcopus, nunciavit
et scripsit imperatori, te contra honorem imperii ad Romanam ecclesiam
accessisse, et privilegium in eius praeiudicium impetrasse. Unde motus
imperator curiam tibi indixit, et privilegium sibi praesentari praecepit, quod
receptum noluit tibi postmodum resignare. Et dum in his et aliis te per episcopum gravari sentires,
appellatione interposita sedem apostolicam visitasti, a qua per nuncios
commissionis literis impetratis, partes iudices citaverunt, in causa ipsa iuxta
formam mandati apostolici processuri. Verum dum haec agerentur, venerabilis
frater noster Magdeburgensis archiepiscopus ad petitionem episcopi memorati de
mandato imperiali te, ab officio beneficioque suspensum, a monasterii
administratione removit, et curam eis duobus militibus assignavit.] Unde timens abbatiae periculum provenire,
quum et tibi periculum immineret, Super controversiis, quae inter te et Mersburgensem
episcopum, et quosdam tuos monachos vertebantur te promisisti arbitrium
Magdeburgensis archiepiscopi fide in
manibus eius hinc inde praestita servaturum, †sicque factum est, ut ipse archiepiscopus, adiunctis sibi tam clericis
quam laicis, [inter quos erat et
dapifer imperialis,] sub certa forma
arbitrium promulgaverit. [Posthaec
iterum Romam veniens quae facta fuerant eidem praedecessori nostro diligenter
exponere procurasti, cui et adversario tuo custodi Mersburgensi procuratori
dicti episcopi nos ipsi, quum essemus in minori officio constituti, et dilecti
filii I. tit. S. Stephani in Coelio Monte, et I. tit. S. Priscae presbyteri
cardinales deputati fuimus auditores, et tandem, auditis quae partes duxerant
proponenda, sub certa forma de consensu partium causa commissa fuit iudicibus
delegatis, videlicet, ut de omnibus diligenter inquirerent, excepto, quod
indagationem libertatis eiusdem monasterii cum duabus capellis apostolicae
sedis examini per omnia reservarent. Quum itaque iudices delegati partes ad
suam praesentiam auctoritate apostolica evocassent, memoratus episcopus
delegatos ipsos suspectos sibi proposuit et causas suspicionis multiplices
assignavit. Consequenter etiam eorum volens iudicium declinare, sedem
apostolicam appellavit, sed reversus postmodum coram eisdem sacramentum
calumniae praestitit, testes produxit, petitis dilationibus et obtentis. Ipsi
ergo iudices procedentes in causa, auditis utriusque partis rationibus et
plenius intellectis, gesta omnia sigillorum suorum munimine roborata ad sedem
apostolicam destinarunt, terminum partibus imponentes, quo recepturae
sententiam apostolico se conspectui personaliter praesentarent. Ad quem tu
personaliter accedens, episcopus pro se misit dilectos filios H. Mersburgensem
canonicum et B. S. Nicolai Mersburgensis scholasticum responsales; qui gesta,
quae delegati transmiserant, nec publicari debere dicebant, nec fidem eis
penitus adhibendam, quum et a suspectis iudicibus, et post appellationem
legitime interpositam recepta fuerint et descripta; parte tua contrarium
postulante, praesertim quia, ut firmiter asserebat, nuncii memorati personam
standi iudicio non habebant, quum excommunicati essent, et episcopo fuisset sub
poena suspensionis iniunctum, ut ad causam agendam in propria persona veniret;
quod quum non fecerit, poenam suspensionis incurrit, quem praedicti nuncii
propter aegritudinem et senectutem personaliter ad Romanam ecclesiam non posse
accedere proponebant, alia, quae ipsis obiecta fuerant, denegantes. Qui pro
ipso episcopo factum taliter proponebant, quod quum ab eo, tanquam a tuo
praelato, abbatiam et sacerdotium percepisses, sicut fueras in iure confessus,
propter pravam conversationem tuam super multis enormitatibus coepisti a
monachis conveniri, inter quos episcopus pacem et concordiam saepius
reformavit, monens te, ut ad frugem melioris vitae transires. Quum autem
fratres per ea, quae iugiter faciebas, de tua emendatione nullatenus iam
sperarent, contra te proposuerunt in synodo de dilapidatione, quod res
monasterii pauperum usibus deputatas voluptuose consumeres, et pro defectu
necessariorum religio ibi penitus deperiret, te etiam de sacrilegio, simonia,
aliisque multis criminibus impetebant, interdum coram episcopo, quandoque in
praesentia cardinalis, quem episcopus tamdiu sustinuit, quod monachis denegare
iustitiam dicebatur. Citatus exinde ab episcopo, nuncium misisti super omni
gravamine, quod tibi possit inferri per sententiam archiepiscopi, provocantem.
Quum autem neque per te neque per nuncium ad archiepiscopum accessisses, ipse
archiepiscopus appellationi tam generaliter factae in praeiudicium ecclesiae
iudicavit nullatenus deferendum. Episcopus itaque, habito prudentum consilio,
citatum denuo te ab officio beneficioque suspendit. Interim superveniens
dilectus filius noster I. tit. sancti Stephani in Coelio monte presbyter
cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, ad dictam abbatiam accessit, ut
componeret inter te et monachos memoratos. Sed te in villis proximis latitante,
et magistro Ulrico allegante, dictus cardinalis latam in te suspensionis
sententiam confirmavit. Sic ergo latenter Romam veniens, commissionis literas
veritate tacita, et sub specie renovationis privilegium, quod nunquam ante
habueras, impetrasti. Quumque iudices delegati episcopo suspecti essent et
monachis, a quibus nec unius diei poterant inducias obtinere, appellatione
interposita ab episcopi nunciis, statim, quum privilegium subreptitium
legeretur, partes nuncios suos ad sedem apostolicam transmiserunt, de quorum
assensu causa tandem fuit aliis iudicibus sub certa forma commissa, sicut in
commissionis literis continetur. Sed quum non omnes possent examinationi causae
propter nimiam distantiam interesse, dilectus filius abbas de Goizoche, una cum
venerabilibus fratribus nostris dicto archiepiscopo, Babenbergensi et Misnensi
episcopis, et quam plurimis ecclesiarum praelatis, inter episcopum, te et
monachos pacem et concordiam reformavit. Iterum autem ad Romanam ecclesiam
latenter accedens, et proponens multa contra monachos et episcopum, ad duos iudicum
illorum, quos superius episcopo diximus esse suspectos, et a quibus nuper ipse
episcopus per nuncios appellaverat, commissorias literas impetrasti. Qui quum
iustas exceptiones episcopi non admitterent, quas in continenti probare
volebat, sedem apostolicam appellavit. Sed ipsis in causa nihilominus
procedentibus, invitus accessit ad eos, timens, ne sua iustitia deperiret. Quum
autem post alia, quae iudices ipsi proprio motu fecerant, terminum publicandis
attestationibus praefixissent, venientibus partibus unus tantum comparuit de
iudicibus cum alterius nuncio, qui nec habebat ad alios literas, nec cavere
volebat, quod dominus suus vices suas praesenti iudici commisisset. Sicque
factum est, quod solus Numburgensis praepositus, licet tribus sigillis appositis,
gesta descripserit, quae fuerant ad sedem apostolicam destinata; unde dicebant
fidem eis nullatenus adhibendam, et quia ipsum instrumentum relationis ipsorum
iudicum fuit in superficie vitiosum, et datum ab eo, quem plurimis dicunt
excommunicationis vinculis innodatum. Verum praemissa fere omnia pro episcopi
parte proposita, tu veritate destitui firmiter asserebas. Quia vero memoratus
episcopus eo, quod iuramentum praestitit de calumnia, et a delegatis inducias
postulavit, et testes coram eis produxit, appellationi renunciasse videtur, et
eorum examini consensisse, nos habito fratrum consilio in praemissa incidenti quaestione interlocuti fuimus, quod
deberent quae coram praedictis iudicibus gesta fuerant publicari, ut secundum
tenorem ipsorum nostra tandem sententia formaretur.] Tibi igitur et procuratoribus episcopi supradicti venerabilem
fratrem nostrum O. Hostiensem episcopum
et dilectum filium P. tit. S. Caeciliae presbyterum cardinalem dedimus
auditores; qui quum ea, quae fuerant hinc inde proposita et ostensa, nobis et
fratribus nostris fideliter retulissent, Quia tam per
confessiones, quam per attestationes
legitime constitit, quod fide hinc inde data compromissum est in archiepiscopum
memoratum et quorundam etiam
aliorum, nos de consilio fratrum nostrorum arbitrium ab ipso prolatum decernimus
observandum, illis duntaxat capitulis exceptis, quae contra libertatem ipsius
monasterii et duarum capellarum eiusdem in arbitrio sunt expressa, quum, etsi
sponte volueris de iure tamen nequiveris sine licentia Romani Pontificis
renunciare privilegiis vel indulgentiis libertatis, quae monasterium illud
indicant ad ius et proprietatem Romanae ecclesiae pertinere, praesertim quum in ultimae commissionis
literis contineatur expressum quod [saepedictus]
praedecessor noster super renuntiatione a
te super privilegio et aliis scriptis facta nullum tibi vel successoribus tuis,
aut etiam monasterio et duabus capellis de Pigavia praeiudicium voluit
generari. [Dat. Romae ap. S. Petr.
III. Id. Iul. 1198.]
|