CAP. IX.
Non obstante certo
canonicorum numero, etiam per Papam confirmato, providendum est receptis ultra
numerum de superexcrescentibus fructibus; maxime si voluntarie per canonicos
fuerint recepti.
Idem Clugiensi Episcopo.
Quum Martinus Ferrariensis canonicus, F. W., B. et G., canonicorum Ferrariensium, et magister G.,
Ferrariensis capituli procuratores ad sedem apostolicam accessissent, super
quaestione, quam de praebendis et reditibus habebant ad invicem, dilectum
filium nostrum S. Mariae in Cosmedin diaconum cardinalem eis concessimus
auditorem, coram quo Dictus M. pro se ac quatuor sociis suis proposuit,
quod Ferrarienses canonici, ut eo amplius suos reditus augmentarent, quo proventus
ecclesiae, qui dividi consueverant inter plures, in usus cederent paucorum,
quatuordecim praebendas tantum, praeter id, quod mensae communiter deputarunt,
in eadem ecclesia contra antiquam consuetudinem statuerunt. Postmodum vero,
contra constitutionem ipsam voluntarie venientes, dictos quinque in canonicos
receperunt, nullis praebendis assignatis eisdem. Et licet eorum reditus non modicum fuerint argumentati, nondum tamen eis
voluerunt ex superexcrescentibus reditibus providere. Verum ex adverso fuit
propositum, quod olim de communi tam
canonicorum, quam tunc Ferrariensis episcopi voluntate quatuordecim
praebendarum numero in Ferrariensi ecclesia provida
deliberatione instituto et apostolicae protectionis praesidio roborato, [tandem], quum una in eadem ecclesia
praebenda vacasset, ad multam
quorundam instantiam duos ad eam, et postmodum ad preces venerabilis fratris nostri Ferrariensis episcopi dictum M. et
quendam alium sine praeiudicio dictae constitutionis in canonicos receperunt
ita, quod ipsi canonici de canonia nihil perciperent, donec primi duo essent
praebendas integre assecuti. Quumque per canonicorum industriam fuerit
procuratum, ut ex possessionibus, quas [eadem]
ecclesia tempore longo possedit, plures eis reditus solverentur, superexcrescentes
reditus communi mensae, quae minus
sufficiens fuerat, communiter
deputaverunt, quos dicti quinque sibi postmodum petierunt contra capituli
constitutionem in beneficium assignari. Quia
vero super his plena nobis, sicut idem cardinalis asseruit, exhiberi non
poterat certitudo, causam ipsam tuo duximus examini committendam. Mandamus,
quatenus, quum in constitutione praedicta et confirmatione sedis apostolicae
vel fuerit vel esse debuerit, sicut consuevit, expressum: “nisi in tantum
excrescerent ecclesiae facultates, quod pluribus possent sufficere
competenter,” et quum iidem canonici
in derogationem suae constitutionis ad vacaturas praebendas quatuor receperunt
ultra numerum constitutum, ab
antiquis canonicis praebendas cum integritate percipientibus consuetas,
superexcrescentes reditus praedictis canonicis appellatione remota facias assignari, ita tamen, quod, si ex eis pares potuerint cum aliis sortiri
praebendas, quod superfuerit in communes canonicorum usus, sicut prius
statuerant, sive aliter, prout melius videbitur, convertatur, revocatis in
irritum omnibus, quaecunque ab
alterutra partium in praeiudicium alterius post motam quaestionem coram
episcopo Ferrariensi circa praebendas vel possessiones fuerint innovata. [Nullis literis etc. Dat. Rom. ap. S. Petr.
XII. Kal. Mai. 1198.]
|