Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS XLIII.   DE ARBITRIS.
      • CAP. IX.   Auctoritate iudicis etiam delegati potest de causa spirituali in clericum et laicum compromitti, et, si arbitrium est a partibus receptum, debet a partibus exsecutioni mandari, licet per generalem procuratorem factum fuerit compromissum. Si autem non fuit arbitrium approbatum, et poena fuit apposita, agitur ad poenam, alias ad interesse. H. d. generaliter inhaerendo literae.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. IX.

 

Auctoritate iudicis etiam delegati potest de causa spirituali in clericum et laicum compromitti, et, si arbitrium est a partibus receptum, debet a partibus exsecutioni mandari, licet per generalem procuratorem factum fuerit compromissum. Si autem non fuit arbitrium approbatum, et poena fuit apposita, agitur ad poenam, alias ad interesse. H. d. generaliter inhaerendo literae.

 

Idem Pisano Archiepiscopo.

 

Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum super exsecutione arbitrii, quod inter Hospitalarios sancti Ioannis et plebanum de Piscia super hospitali sancti Allucii latum erat, a nobis literas accepisses, †partibus in tua praesentia constitutis, Hospitalarii a te exsecutionem arbitrii postulabant, asserentes, illud debere observari pro eo, quod procurator plebani sponte in arbitros iuramento interposito compromisit, quoniam dicebat, potestatem compromittendi et transigendi super eodem negotio recepisse. Plebanus proposuit ex adverso, quod ad causam tractandam praedicto procuratori dedit generale mandatum; non tamen ei mandavit, ut sine speciali mandato suo compromittere posset vel transigere super eo; et praeterea procurator iam dictus de assensu canonicorum suorum non fuerat institutus. Et ideo dicebat id arbitrium non valere, praesertim quum procurator fines mandati excesserit et arbitrium fuerit per unum clericum et duos laicos promulgatum, licet ipsi de assensu venerabilis fratris nostri Genuensis archiepiscopi, cui causa commissa fuerat, arbitrium protulissent. †Unde, quum super his dubietas fuisset exorta, per apostolicae sedis oraculum edoceri petiisti, qualiter super negotio ipso tibi sit procedendum. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod, si ex parte plebani arbitrium receptum fuerit, indistincte ratum haberi debet, ac per hoc iuxta tenorem mandati apostolici exsecutioni mandari. Si vero receptum non fuerit, refert, utrum fuerit vel non fuerit de observando ipsum poena statuta. Et quidem si poena fuerit apposita in compromissione, agi potest ad poenam. At si nulla poena statuta fuerit sed simpliciter, quod staretur sententiae, fuerit compromissum, procurator ad interesse poterit conveniri, quia iuramento suo se ipsum personaliter, non ecclesiam poterat obligare. Quod autem a duobus laicis et uno clerico dicitur esse prolatum, nequaquam obviare videtur, quum auctoritate dicti archiepiscopi factum sit, cui causa de qua, dicitur compromissum, fuerat delegata.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License