CAP. X.
Si per duos electos
ad eandem praelaturam in discordia compromittitur in ordinarium, morte alterius
compromittentium exspirat compromissum; ordinarius tamen ex potestate ordinaria
procedit super iure superstitis, antequam fiat transitus ad aliam electionem.
H. d.
Honorius
III. Archiepiscopo Coloniensi.
Ex
parte tua nostris est auribus intimatum, quod, vacante praepositura sancti
Cuniberti in Colonia, canonici eiusdem ecclesiae electioni die praefixa de
praeficiendo sibi praeposito discordantes vota sua diviserunt, in duos, quorum
unum videlicet H. de
Iuliaco, et C. de Lombardia. Quumque postmodum tractaretur super electione
huiusmodi, et partes essent in tua praesentia constitutae, in te demum super
hoc fide praestita compromittere curaverunt, qui causae meritis diligenter
inspectis et cognitis ad proferendam diffinitivam sententiam diem ipsis
consentientibus praefixisti. Interim vero praefato H. ab una parte electo
sublato de medio, supradictis canonicis inhibere curasti, ne tua pendente
sententia procederetur ab ipsis ad electionem aliam faciendam, quorum
quidam nihilominus B. de Ahrberch Coloniensem canonicum elegerunt. Die
igitur, quo sententia proferri debuit, in tua praesentia partibus constitutis, et
praefato C., ut diffinitivam proferres sententiam, postulante, dictus B. e contrario allegavit,
quod procedere ulterius non deberes. Quapropter tibi, edoceri a nobis humiliter
postulanti, breviter respondemus, quod, licet arbitrium sit finitum per mortem
ipsius H., prius tamen de primae electionis meritis debuisti cognoscere, quam
processus fieret ad secundam. Nam si forte dictus C., qui est
superstes, in electione ius habet, de qua compromissio facta fuit in te,
electionem secundam constat penitus non valere [XIV. Kal. Iul. Ao. II. 1218.]
|