CAP.
XI.
Arbiter post rem iudicatam
super discordiis novis assumptus, non potest per suum arbitrium sententiam
immutare, etiamsi de componendo inter partes mandatum acceperit a Papa.
Idem
Electo et Abbati sancti Zenonis et C. Canonico Veronensi.
Exposita nobis dilecti
filii O. Feltrensis et Belvensis electi petitio continebat, quod, quum
causa, quae quondam inter
bonae memoriae antecessorem suum ex parte una, et cives Tervisinos ex
altera super districtu et iurisdictione ac rebus aliis vertebatur, per sententiam venerabilis fratris
nostri Hostiensis episcopi tunc apostolicae sedis legati fuerit terminata, †et ipsius antecessor electi adiudicata
sibi per legatum eundem diu pacifice possedisset, ipse nihilominus, habito
tandem capitulorum suorum assensu in praeiudicium ecclesiarum suarum
tandem super quibusdam discordiis, quae hinc inde videbantur exortae, in nobilem
virum ducem Venetorum tanquam in arbitrum cum parte altera compromisit, †qui
veniens contra eandem sententiam auctoritate apostolica confirmatam, super
rebus iudicatis ab eodem legato adversus praedictas ecclesias aequitate
postposita iniquum arbitrium promulgavit. Licet autem eidem duci literas nostras miserimus, ut ad
componendum inter partes laborare deberet, quum tamen intentionis nostrae non
fuerit immutare sententiam ipsam, vel sopitas per eam querimonias suscitare, discretioni
vestrae [per apostolica scripta]
mandamus, quatenus, praefatis literis non obstantibus, quicquid per
praenominati ducis arbitrium contra ipsius legati sententiam inveneritis esse
factum, in irritum revocetis, ei districtius inhibentes, ne ulterius in
compromisso procedat, et eundem ad restitutionem obsidum et cuiusdam
castri occasione illius compromissi sibi datorum, ut ipsius arbitrium
servaretur, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita
compellentes. [Dat. Reate VIII. Id. Sept. Ao. X. 1225.]
|