CAP.
XII.
Non valet
compromissum factum in duos sive plures, hoc adiecto, ut in casu discordiae
eligatur tertius per eosdem vel alios. H. d.
Gregorius
IX. Decano et Magistro P. Canonico S. Petri Atrebatensis dioecesis.
Innotuit
nobis Guilielmo laico conquerente, quod, quum O. laicus ipsum super quadam
summa pecuniae coram iudicibus auctoritate apostolica convenisset, tandem fuit
a partibus in duos arbitros compromissum, sic tamen, quod, si illi duo
adinvicem discordarent, tertium adderent iudices nominati, retenta penes se
compellendi partes ad observandum arbitrium per dictos arbitros promulgandum
nihilominus potestate. Quumque tertius arbiter a iudicibus praedictis electus
cum altero duorum ipsum parti alteri condemnasset, idem, ex eo sentiens se a
saepedictis iudicibus gravari, quod ipsum ad observantiam huiusmodi arbitrii
compellebant, nostram appellavit audientiam; sed ipsi apellatione contempta
excommunicationis tulerunt sententiam in eundem. Ideoque mandamus, quatenus, si
est ita, quum legali sit provisione statutum, ut compromissum de incerta
persona in arbitrium assumenda non teneat, dictam excommunicationis sententiam
denuncietis penitus nullam esse.
|