CAP.
XIII.
Valet
compromissum factum in unum, vel in plures, ut ipsi per se causam definiant,
vel per alios, quos ipsi elegerint. H. d. secundum intellectum,
quem sensit gloss. hic, et Innocentius in capite praecedenti, qui placet mihi.
Panorm.
Idem Abbatissae et Conventui Iotrensi.
Quum
a nobis petitur (Et infra:)
Ex parte vestra fuit propositum, quod, olim inter vos et Senonensem archiepiscopum
quaestione suborta, super eo, quod idem archiepiscopus, asserens monasterium
vestrum metropolitico iure sibi subesse, procurationes et res alias exigebat a
vobis, tandem in R. sancti Angeli diaconum cardinalem, tunc apostolicae sedis
legatum, a partibus concorditer compromisso, et promisso sub certa poena, quod
arbitrio seu ordinationi eiusdem, vel duorum mediatorum, quos idem super hoc
deputaret, praecise parerent, magister P. capellanus noster, et I.
archidiaconus Senonensis mediatores ab eodem super hoc deputati legato,
ordinando et diffiniendo causam huiusmodi terminaverunt. Nos igitur quod per
praedictos mediatores super hoc actum est auctoritate apostolica confirmamus.
|