CAP.
IV.
Clericum convictum vel confessum de crimine coram iudice
saeculari ex eo non punit episcopus; sed coram se convictum vel confessum punit
poena debita, nisi cum illo
dispenset, quod potest in adulterio et minoribus; depositum vero non statim
tradit curiae saeculari. H. de usque ad fin. Abbas Siculus. – §. 1. Summatus
est iste §. supra in princ. c., tamen quia habet materiam separatam et
notabilem, ideo dic aliter: In adulterio et minoribus potest cum clericis
peracta poenitentia episcopus dispensare; depositum autem pro suis excessibus
non tradit indifferenter curiae saeculari. H. d. Abbas Sicul.
Idem Salernitano Archiepiscopo.
At si clerici coram saeculari iudice convicti fuerint vel
confessi de crimine, non sunt propter hoc a suo episcopo aliquatenus
condemnandi. Sicut enim sententia a non suo iudice lata non tenet, ita nec facta
confessio coram ipso. Si vero coram episcopo de criminibus in iure confessi
sunt, seu legitima probatione convicti, dummodo sint talia crimina, propter
quae suspendi debeant vel deponi, non immerito suspendendi sunt a suis
ordinibus, vel ab altaris ministerio perpetuo removendi. §. 2. De adulteriis
vero et aliis criminibus, quae sunt minora, potest episcopus cum suis clericis post peractam
poenitentiam dispensare, ut in ordinibus suis deserviant; sed non debet quemlibet depositum
pro suis excessibus, quum suo sit functus officio, nec duplici debeat ipsum
contritione conterere, iudici tradere saeculari. [Porro si clericus etc. (cf. c. 1. de cler.
pugn. in duell. V. 14.)]
|