CAP.
XV.
Si
actio et intentio sunt ineptae, vel sola intentio, debet reus absolvi ab
instantia iudicii; iterum tamen actor audietur, si apte egerit. H. d. quoad
intellectum.
Idem
nobili viro Matthaeo de Riparia.
Examinata
causa, quae vertitur inter te et milites Campaniae †super ecclesia S. Angeli de Casaperota, actis confessionibus et
attestationibus auditis, instrumentis et allegationibus indagatis, perpendimus
evidenter, arbitrium, quod T. vicedominus Sabinensis dicebatur super eodem
negotio promulgasse, contra formam iuris et compromissi fuisse dictatum. Unde,
non obstante confirmatione felicis memoriae Coelestini Papae praedecessoris
nostri, qui confirmaverat illud, sicut provide latum fuerat, et ab utraque
parte receptum, decrevimus ipsum irritum et inane. Actionem autem, quam super iure patronatus eiusdem
ecclesiae contra praefatos milites intentabas, incongruentem cognovimus et ineptam,
quia, quum testes induxeris ad probandum, quod, quando praefatus A. vicedominus
ecclesiam eandem tanquam sequestratam accepit, tu ius patronatus ipsius
ecclesiae possidebas, proiecto nec rei vindicationem intentare, nec ipsius
restitutionem poteras postulare. Unde intentionem tuam in hac parte
pronunciavimus non tenere, absolventes eosdem milites ab eadem, ita tamen, quod
si congruentem et aptam intentare volueris actionem, respondere tibi
nililominus teneantur. [Nulli ergo
etc. Dat. Later. IX. Kal. April. Ao. X. 1207.]
|