CAP.
XVI.
Praeceptores
templi pro domibus suis agere et defendere possunt; nec obstat eis religio, vel
quod ignota sit eorum origo.
Idem
Magistro et Fratribus militiae templi in Italia constitutis.
Quum
deputati †sitis obsequio Iesu
Christi, qui, quum iustus sit, iustitiam diligit et aequitatem conspicit vultus
eius, indemnitatibus vestris paterna tenemur sollicitudine praecavere, ne
pro eo, quod operibus pietatis intenditis, laesionem in vestra iustitia
subeatis. Accepimus plane, quod quidam tam saeculares quam
ecclesiastici iudices in Italia illos, quos habetis in domibus vestris
praeceptores, in causis ad prosequendam suam iustitiam non admittunt, tanquam
licitum non sit eis super litigiosis negotiis curam agere, qui pacificis
decrecreverunt studiis inhaerere, illud allegantes in repulsionem ipsorum, quod
eorum ipsis generatio non est nota, qui undecunque locorum venerint,
gratia divina vocati, dummodo laudabiliter exsequantur officium sui ordinis, ex
superabundanti requiritur suae notio nationis. Ne quis igitur in prosecutione
causarum praeceptores eosdem ab agendo vel respondendo sub occasione huiusmodi repellat, auctoritate apostolica
inhibemus. [Nulli ergo etc. Dat. Rom.
ap. S. Petr. IV. Id. April. Ao. IX. 1206.]
|