CAP. XVIII.
Iudex habens ut privatus paene consimilem causam, quam habet ut iudex, a
iudicando removetur. H. d.
Idem.
Causam,
quae inter dilectum filium abbatem et
conventum Vindonensem ex parte una,
et archidiaconum Carnotensem ex altera
super quibusdam procurationibus vertitur, vobis, filii T. et G. et
archidiacono Parisiensi meminimus commisisse. †Dictus vero abbas et conventus nolentes parti alteri respondere, nisi nos
primo consulerent secundum privilegia Romani Pontificis, indulta monasterio
eorundem, dilectum filium W. eiusdem monasterii monachum propter hoc ad sedem
apostolicam transmiserunt, nihilominus supplicantes, quatenus te, fili decane,
loco Parisiensis archidiaconi supra dicti subrogare ad decisionem ipsius
negotii dignaremur. Quia vero, quum eundem archidiaconum similis paene
causa contingat, nimis favorabilis parti alteri videretur, nos te, fili decane,
loco ipsius archidiaconi subrogantes, discretioni
vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, non obstantibus
prioribus literis, ante adventum monachi
impetratis, in causa ratione praevia procedatis.
|