CAP.
XIX.
Si iudices de
principali et exceptionibus praeiudicialibus simul cognoscunt, vel super
principali lite non contestata testes recipiunt, licite ab eis
appellatur.
Honorius
III. Archidiacono Remensi et Decano Brimensi Coloniensis dioecesis.
Exhibita
nobis dilecti filii R. Virdunensis
electi petitio declaravit, quod, quum super facto electionis suae ipsius et H. archidiaconi ac quorundam
canonicorum Virdunensium adversariorum suorum procuratores ad nostram olim audientiam accessissent, nos, audita petitione partis adversae, et
quae proposita fuerunt ab ipsa, venerabili fratri nostro Parisiensi
episcopo et coniudicibus suis sub certa forma literas nostras direximus, inter
alia continentes, ut, vocatis qui forent evocandi, super propositis et aliis
negotium contingentibus inquirerent veritatem, †et testes, quos nominari contingeret iuxta consuetam formam, ad
testimonium compellendo, et praefigendo partibus terminum competentem, quo per
se vel per procuratores idoneos nostro se conspectui praesentarent, iustam
sententiam recepturae. Partibus ergo citatis, non fuit processum in aliquo
prima die, quumque decem de parte adversa secundo termino comparuissent, et
fuissent, si electo se opponerent, in iure requisiti, septem eorum respondere
nolentibus, ad agendum tres se residui
obtulerunt. Quum
autem idem electus quibusdam ex
his, qui contra eum agebant, conspirationem, et quibusdam excommunicationem in
modum exceptionis obiiceret, se id offerens probaturum, praefati iudices
interlocuti fuerunt, quod de his et principali negotio simul inquirerent, a
quibus videretur ipsis iudicibus inquirendum, nolentes, quasi non iudices,
sed inquisitores exsisterent, super dictis exceptionibus ipsius electi
probationes admittere, sed pervertendo iuris ordinem de praemissis
exceptionibus et principali negotio pariter per se inquirere intendentes, et
procedentes etiam ad receptionem testium, lite nondum super eodem negotio
contestata, quare praefatus electus nostram audientiam appellavit, †humiliter supplicans, ut, quum literae
ad ipsos iudices obtentae non inquisitionem, sed commissionem sapiant, prout
apparet ex continentia earundem, quod ab eis factum est post appellationem
ipsius revocare in irritum, et causam alii comittere dignaremur. Quia
vero non in modum inquisitionis, sed commissionis negotium exstitit delegatum, discretioni
vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, convenientes ad locum
idoneum et partibus competentem,
si ex dictis gravaminibus vel aliquo ipsorum appellatum constiterit, revocato
in irritum quicquid post appellationem huiusmodi inveneritis attentatum, in
causa ipsa iuxta priorum continentiam literarum, appellatione remota, ratione praevia sine morae
dispendio procedatis.
|