Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS II.   DE FORO COMPETENTI.
      • CAP. X.   Laicus laicum super re civili coram iudice ecclesiastico convenire non potest, nisi in defectu iustitiae saecularis, vel nisi consuetudo id exposcat.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. X.

 

Laicus laicum super re civili coram iudice ecclesiastico convenire non potest, nisi in defectu iustitiae saecularis, vel nisi consuetudo id exposcat.

 

Innocentius III. Vercellensi Episcopo.

 

Licet ex susceptoservitutis officio simus omnibus in iustitia debitores, sic tamen in iure suo nos quibusdam convenit providere, ne aliis iniuriam facere videamur, et, quod absit, inde sumatur materia scandali, unde provida debet consideratione sedari. Ex insinuatione sane dilectorum filiorum consulum et communis Vercellensium nos noveris accepisse, quod, quum de singulis quaestionibus, quae motae fuerunt contra eos coram consulibus iustitiae, iuxta consuetudinem approbatam velint cuilibet conquerenti iustitiae plenitudinem exhibere, quidam, ut eorum iurisdictionem evacuent et fatigent eos laboribus et expensis, super rebus, quae iudicium ecclesiasticum non contingunt, literas apostolicas impetrant, et sic praeter iurisdictionem consulum, quam enervant, eos cogunt multipliciter laborare. Volentes igitur sic eorum utilitati consulere, ne patiamur aliorum iustitiam deperire, fraternitati tuae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, si quando a laicis Vercellensibus tales literas super rebus, praecipue quae forum saeculare contingunt, a sede apostolica contigerit impetrari, eas sublato appellationis obstaculo, decernas auctoritate nostra irritas et inanes, dummodo dicti consules et commune de se conquerentibus in iudicio saeculari exhibeant iustitiae complementum. Liceat tamen ipsis, qui sub eisdem consulibus taliter duxerint contendendum, si se in aliquo senserint praegravari, ad tuam, sicut hactenus servatum est, vel ad nostram, si maluerint, audientiam appellare, hoc praesertim tempore, quo vacante imperio ad iudicem saecularem recurrere nequeunt, qui a superioribus in sua iustitia opprimuntur. Si vero consules iustitiae tanquam merito suspecti fuerint recusati, coram arbitris communiter electis de causa suspicionis agatur, quae si probata fuerit esse iusta, ad te vel ad nos pro iustitia recurratur, sicut superius est expressum. [Dat. Ferentini II. Kal. Iun. Ao. IX. 1206.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License