CAP. XIII.
Clerici super escessibus coram suo episcopo
conveniri debent, non coram his, quibus serviunt, nisi consuetudo vel privilegium aliud
inducat.
Idem Belvacensi Episcopo.
Quum contingat interdum (Et infra: [cf. c. 28. de iureiur. II. 24.]) Insuper postulasti, an, quum
aliqui clerici deputati servitio capituli Belvacensis aut aliorum clericorum
tuae dioecesis super excessibus impetuntur, sint cogendi coram te, vel potius
coram illis, quibus serviunt, querelantibus respondere, quum illi sibi
iurisdictionem huiusmodi vendicare contendant, licet illos excommunicare non
valeant, vel alias etiam coercere. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod ad te,
utpote ordinarium iudicem, de
talibus debent conquerentes habere recursum, maxime si super his criminibus
impetuntur, quae in tua noscuntur dioecesi commisisse; nisi forte hi, quibus
delinquentes ipsi deserviunt, ex indulgentia vel consuetudine speciali
iurisdictionem huiusmodi valeant sibi vindicare. [Dat. Later. XVI. Kal. Ian. Ao. XIII. – 1210.]
|